AAS 41 (1949), p. 534

orientalem partem distrahere et novam exinde Praefecturam Apostolicam
erigere decernamus. Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum
intersit, vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, omnibus mature
perpensis ac certa scientia, de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
a praefati Guineae Gallicae Vicariatus Apostolici territorio
orientalem partem distrahimus, quam in novam Praefecturam Apostolicam
erigimus et constituimus, cui nomen erit Kankanensis. Limites
autem inter novae huius Praefecturae Apostolicae et ceterum territorium
in parte occidentali situm Vicariatus Apostolici Guineae Gallicae,
quem in posterum Konahriensem nuncupandum decernimus, iidem sint
ac limites Lder districtum civilem de Dabola, in Praefectura Apostolica
Kankanensi < «stantem, et districtus civiles de Labe et de Mamou, in Vicariatu
Apostolico Konakriensi exstantes. Novam porro Praefecturam
Apostolicam Kankanensem apostolicis concredimus curis Congregationis
nancti Spiritus sodalibus, qui plurimos iam annos illic sollerter adlaborant,
ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis beneplacit m. Huic ergo novae
Praefecturae Apostolicae Kankanensi eiusque pro h npore Praefectis
Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia honores et potestates, quibus
ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae earumque Praesules iure
communi fruuntur, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia ita disposita et
constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet
minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,
eamdem prorsus volumus haberi fidem ac iisdem praesentibus ostensis.
Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
decreti, commissionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel
ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et
Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo nono, die duodecima Maii mensis, Pontificatus Nostri
anno undecimo.

Pro S. R. B. Cancellario
P. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FIJMASONI BIONDI
8. Collegii Decanus. 8. C. de Propaganda Fide Praefectus.
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.
Loco £B Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LXXVII, n. 62. — Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.