AAS 41 (1949), p. 533

praesentes derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis,
vel excerptis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis, ac sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae praesentibus Litteris tribueretur,
si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc
paginam evectionis, erectionis, constitutionis, subiectionis^ concessionis,
statuti, mandati, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae infringere
vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo nono, die vicesima prima Aprilis mer sis, Pontificatus
Nostri anno undecimo.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FÜMASONI BIONDI
8. Collegii Decanus. 8. C. de Propaganda Fide Praefectus.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.
Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXVII, ». 54. - Al. Trussardi.

II

GUINEAE GALLICAE SEU KONAKRIENSIS
(KANKANENSIS)

A VICARIATUS APOSTOLICI GUINEAE GALLICAE TERRITORIO PARS ORIENTALIS DI-

STRAHITUR, QUAE IN NOVAM PRAEFECTURAM APOSTOLICAM <( KANKANENSEM»

NOMINE ERIGITUR; VICARIATUS AUTEM GUINEAE GALLICAE IN POSTERUM

« KONAKRIENSIS » APPELLANDUS DECERNITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Evangelizationis operi inter infideles gentes melius equidem consulitur
nimio patentes territorio Missiones dismembrando novasque erigendo
Missiones aliis concredendas evangelii praeconibus. Qua moti sententia,
de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae
Congregationi de Propaganda Fide praepositorum consilio, lubentissime
excipiendas duximus Nobis oblatas preces, quibus postulatum
est ut ab amplissimo Vicariatus Apostolici Guineae Gallicae territorio

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.