AAS 41 (1949), p. 516

XII. Ad facultatem quod attinet sacras visitationes commutandi vel
dispensandi, haec animadvertenda sunt:
I Cum paenitentiarii ceterique confessarii, iusta quidem de causa,o
Basilicam in aliam ecclesiam commutabunt, iubilares hae visitationes
haud dissimili ratione fiant, ac illae quae in Basilicis praescribuntur.
2° Cum aliquis dispensationem obtinuerit unam vel alteram Basilicam
invisendi, nulla facta obligatione aliam ecclesiam per commutationem
visitandi, noverit idem sacras visitationes quattuor semper habendas
esse, quae proinde in reliquis Basilicis fieri debent. Dispensatio
enim alicuius Basilicae visitandae idem non est ac sacrarum visitationum
numeri imminutio.
3° Si quis vero, praeter dispensationem alicuius Basilicae visitandae,
sacrarum etiam visitationum numeri imminutionem petat, paenitentiarii
aliique confessarii tot preces eidem recitandas praescribant,
quot visitationes dispensatae fuere; quae quidem preces haud absimiles
illis esse debent quae in sacris visitationibus adhibentur.
4° Necesse, ceteroqui, non est invisentibus, ut per Portam Sanctam
in Basilicas ingrediantur aut de iis exeant ; immo, etiam Basilicis
clausis vel aditu ad eas quavis de causa impedito, satis erit ad earundem
fores vel gradus Deum exorare, praescriptas preces recitando. At
visitatio pia ac devota sit oportet, idest facta animo Deum colendi;
quem quidem animum ipsa exterior reverentia aliquo modo patefaciat.
5 Vocales preces, quae praescribuntur, alternis etiam vocibus re-o
citari possunt. Mutis vero can. 936 consulitur.
XIII. Cum quatuor Basilicarum visitatio non sit opus per se praeceptum,
sed tantummodo iis impositum qui libere velint Iubilaei veniae
participes fieri, id visitationis onus, quotiescumque a confessariis privilegiatis
debet, ex rationabili causa, totum vel ex parte paenitentibus
remitti, ne commutetur in alia opera, quae ad peragenda paenitens sit
alio obligationis proprie dictae titulo adstrictus.
XIV. Confessio et Communio ad lucrandam piacularis anni veniam
imperatae nihil refert utrum visitationibus quatuor Basilicarum antecedane
an interponantur vel succedant; unum refert et necesse est, ut
postremum ex praescriptis opus, quod etiam Communio esse potest, in
statu gratiae, ad can. 925 § 1, compleatur. Si quis igitur post confessionem
peractam, ultimo nondum completo opere, in letale rursus inciderit,
iteret confessionem oportet, si sacram Synaxim debet adhuc suscipere;
secus, satis erit, ut, actu contritionis perfectae elicito, cum
Deo reconcilietur.
XV. Suspensio facultatum specialium, per Constitutionem « Fore con-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.