AAS 42 (1950), p. 10

vationis officii aut depositionis minoris seu depositionis simplicis vel
maioris seu degradationis non secumferant;
2° In causis vero maioribus, Patriarcha cum Synodo permanenti
processum instruere debet Romano Pontifici, ferendae sententiae causa,
transmittendum. Patriarcha, insuper, ad scandalum vitandum, remedia
opportuna interim adhibere potest.
§ 2. Archiepiscopo cum Synodo permanenti, quod attinet ad causas
criminales minores Episcoporum sibi subiectorum, qui in archiepiscopatu
domicilium vel quasi-domicilium habent, competit processum instruere
; sententia autem ferri non potest nisi praevia Romani Pontificis
speciali delegatione.

Can. 18

§ 1. Patriarchae cum Synodo permanenti est iudicare :
1° Causas contentiosas Episcoporum, etiam titularium, gravioris
momenti, et, si agatur de re pecuniaria, illas in quibus agitur de summa
vel re cuius pretium excedat triginta milia francorum aureoruni ;
2° Eparchiarum contentiosas causas;
3° Causas de iuribus aut bonis temporalibus Episcopi aut mensae
seu domus vel curiae eparchialis.
§ 2. Causae gravioris momenti, de quibus in § 1, definiri et, quoad
fieri potest, recenseri debent in Synodo patriarchali.
§ 3. Patriarchae competit iudicare ceteras contentiosas causas Episcoporum,
etiam titularium, firmo can. 46, § 1, n. 1.

Can. 19

Tribunali ordinario sedis patriarchalis de quo in can. 85 competit
iudicare :
I Hierarchas locorum, Syncellis exceptis, Patriarchae Syncelloso
atque delegatos qui non sint Episcopi;
2° Personas physicas vel morales Patriarchae immediate subiectas,
firmo praescripto can. 51, § 1 ;
3° Religiones iuris pontificii exemptione pontificia fruentes, firmo
praescripto can. 51, § 1 ;
4° Causas contentiosas vel criminales Superioris in religione iuris
pontificii exemptione pontificia fruente, qui in eadem religione Superiorem
iudiciali potestate praeditum non habeat;
5° Causas ex iuris praescripto tribunali patriarchali reservatas.

Can. 20

§ 1. Quae can. 18 de competentia Patriarchae, cum vel sine Synodo
permanenti, praescripta sunt, intelligi debent etiam de Archiepiscopo
<et Synodo permanenti archiepiscopatus.
§ 2. Tribunali vero ordinario Sedis archiepiscopalis competit iudicare
Hierarchas locorum, Syncellis exceptis, qui Episcopi non sint.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.