AAS 42 (1950), p. 11

§ 3 . Archiepiscopalis dignitas coniuncta est cum sede metropolitana
extra patriarchatus sita, a Romano Pontifice aut a Synodo Oecumenica
determinata vel agnita.

Can. 21
In causis de quibus in can. 14-20 §§ 1, 2, inferiorum iudicum incompetentia
est absoluta.

Can. 22

§ 1. Nemo in prima instantia conveniri potest, nisi coram iudice
ecclesiastico qui competens sit ob unum ex titulis qui in can. 23-31 determinantur.

§ 2. Incompetentia iudicis cui nullus ex his titulis suffragatur, dicitur
relativa.
§ 3. Actor sequitur forum rei ; quod si reus multiplex forum habeat,
optio fori actori conceditur.

Can. 23

Forum necessarium habent :
I Actiones de spolio, coram Hierarcha loci rei sitae;o
2° Causae respicientes beneficium, quamvis non residentiale, coram
Hierarcha loci beneficii;
3° Causae quae versantur circa administrationem, coram Hierarcha
loci ubi administratio gesta est ;
4° Causae quae respiciunt hereditates aut legata pia, coram Hierarcha
loci ultimi domicilii illius de cuius hereditate aut legato pio agitur,
nisi res sit de mera exsecutione legati, quae videnda est secundum
ordinarias competentiae normas.

Can. 24

Ratione domicilii vel quasi-domicilii quilibet conveniri potest coram
Hierarcha loci.
Can. 25

§ 1. Qui peregrinus est in Urbe, licet per breve tempus, potest in
ipsa tamquam in proprio domicilio citari; sed ius habet revocandi domum,
id est petendi ut ad proprium Hierarcham remittatur.
§ 2. Qui in Urbe ab anno commoratur, ius habet declinandi forum
Hierarchae et instandi ut coram Urbis tribunalibus citetur.

Can. 26

§ 1. Vagus et ille cuius domicilium et quasi-domicilium ignota sunt,
forum habent in loco ubi actu commorantur; religiosus in loco domus
suae.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.