AAS 42 (1950), p. 136
Theatina distrahimus et Pinnensi dioecesi adiungimus, ita ut tota
Piscaría civitas unius Ordinarii iurisdictioni penitus nunc subiiciatur ;
2) Episcopalem sedem et cathedram, hactenus Pinnae extantes, ad
Piscariam urbem transferimus, quam idcirco ad civitatis episcopalis
.gradum et honorem evehimus cum omnibus iuribus, privilegiis, praerogativis,
quibus ceterae episcopales sedes iure communi fruuntur ;
3) Dioecesis sic constituta eiusque pro tempore Episcopus in posterum
Pinnensis-Piscariensis appellabuntur, qui, ut antea, Apostolicae
Sedi immediate subiecti erunt ;
4) Ecclesiam paroecialem, in Piscaría urbe existentem, Deo in
honorem S. Oettaei Episcopi et Martyris dicatam, ad gradum et titulum
evehimus Ecclesiae Cathedralis, minime tamen amissa parochialitate
cum animarum cura ;
5) In novam hanc Cathedralem Ecclesiam Piscariensem a Cathedrali
Pinnensi Capitulum Cathedrale una simul ac minora beneficia
transferimus, ita ut in illa iuxta canonicas leges chorale servitium
persolvatur. Curam autem animarum paroeciae S. Cettaei Archipresbyteratui,
secundae scilicet Capituli Dignitati, cum primum haec vacaverit,
unimus;
6) Curia dioecesana in Piscaría urbe pariter constituetur, et in ea
omnia documenta et acta, quae dioecesim Pinnensem et praefatas quinque
paroecias ab Ecclesia metropolitana Theatina dismembratas, respiciunt,
diligenter asserventur;
7) Seminarium quoque dioecesanum, cum primum fas erit, Piscariam
transferetur;
8) Antiqua Ecclesia Cathedralis Pinnensis Concathedralis titulo
condecorabitur;
9) Indulgemus insuper ut sacerdotes, qui in veteri Cathedrali
Pinnensi beneficio aliquo actu potiuntur, a lege residentiae et servitii
choralis, de Episcopi consensu, eximantur cum iure tamen percipiendi
fructus praebendae et distributiones quotidianas;
10) Cum autem dioecesis Hatriensis, aeque principaliter cathedrali
Ecclesiae Pinnensi hucusque unita, tota in Provincia civili Theramensi,
ut diximus, exstet, eam a dioecesi Pinnensi seiungimus et
Theramensi aeque principaliter unimus, ita ut unus idemque Antistes
utrique praesit Ecclesiae et Episcopus Theramensis et Hatriensis
posthac censeatur et sit. Ac proinde venerabilis Frater Vincentius Gilla
Gremigni, hodiernus Episcopus Theramensis, earumdem harum Litterarum
vi, in posterum Episcopus Theramensis et Hatriensis habeatur
et sit.