AAS 42 (1950), p. 137

Ad quae omnia uti supra disposita et constituta exsecutioni mandanda
venerabilem Fratrem Ioachim Di Leo, Archiepiscopum Lancianensem
et Episcopum Ortonensem deputamus, cum potestate subdelegandi
alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque facultatem
facimus dirimendi controversias, si quae in exsecutionis actu
oriturae sint, et ei onus imponimus transmittendi ad Sacram Congregationem
Consistorialem, quam primum fieri poterit, authenticum peractae
exsecutionis exemplar. Harum vero Litterarum transumptis seu excerptis,
etiam impressis, manu tamen notarii publici subscriptis et sigillo
viri ecclesiastici in dignitate vel ofiicio constituti, eamdem prorsus
volumus haberi fidem, quae praesentibus ostensis haberetur. Has igitur
Litteras Nostras firmas, validas et efiicaces semper esse et fore suosque
plenarios et integros effectus sortiri atque obtinere volumus ac decernimus.

Nulli ergo hominum hanc paginam dismembrationis, seiunctionis,
constitutionis, concessionis, derogationis et voluntatis Nostrae infringere
vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et
Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo nono, die prima Iulii mensis, Pontificatus Nostri
anno undecimo.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI Fr. A. I. Card. PIAZZA
8. Collegii Decanus. S. C. Consistorialis a Secretis.

f Alfonsus Carinci, Archiep. Tit. Seleuc, Deo. Proton. Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.

Loco ¡$! Plumbi

Reg. in Can. Ap., vol. LXXVIII, n. 58. - Al. Trussardl.

10 - ACTA, TOL XVII, n. 2. - Sl-l-«50.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.