AAS 42 (1950), p. 142

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SUPREMA SACEA CONGREGATIO S. OFFICII

INSTRUCTIO

AD LOCORUM ORDINARIOS : (( DE MOTIONE OECUMENICA ))

Ecclesia Catholica, etsi congressibus ceterisque conventibus « oecumenicis
» non intervenit, nunquam tamen destitit, ut ex pluribus documentis
Pontificiis colligitur, neque unquam in posterum desistei intensissimis
studiis prosequi assiduisque ad Deum precibus fovere omnes
conatus ad illud obtinendum, quod tantopere Christo Domino cordi est,
videlicet ut omnes, qui credunt in Ipsum, « sint consummati in unum ». 1

Etenim affectu plane materno omnes complectitur, qui ad ipsam
tamquam ad unicam veram Christi Ecclesiam revertuntur ; unde nequeunt
satis probari et promoveri cuncta illa consilia et incepta, quae,
consentiente Ecclesiastica Auctoritate, sive ad conversuros rite in fide
instruendos, sive ad conversos in ea altius perficiendos, suscepta sunt
atque peraguntur.

Iam vero in pluribus Orbis partibus, quum ex variis externis eventibus
et animorum mutationibus, tum maxime ex communibus fidelium
orationibus, afilante quidem Spiritus Sancti gratia, in multorum animis
ab Ecclesia Catholica dissidentium desiderium in dies excrevit ut
ad unitatem omnium redeatur, qui in Christum Dominum credunt. Quod
profecto filiis Ecclesiae verae est causa sanctae in Domino laetitiae simulque
invitamentum ad praestandum omnibus sincere veritatem quaerentibus
auxilium, ipsis lucem et fortitudinem effusa prece a Deo sollicitando.

Conatus autem quidam a diversis sive personis sive etiam coetibus
ad reconciliandos cum Ecclesia Catholica dissidentes christianos hucusque
suscepti, quamvis optimis inspirentur intentionibus, non semper
rectis innituntur principiis, et si quando innitantur, tamen peculiaribus
non carent periculis, quemadmodum etiam experientia iam est compertum.
Quare Supremae huic S. Congregationi, cui incumbit cura deposi-

1 Ioan., XVII, 28.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.