AAS 42 (1950), p. 143

tum fidei conservandi integrum ac tuendi, opportunum visum est in
memoriam revocare et praecipere ea, quae sequuntur:
I. Quum praefata « reunió » ad Ecclesiae munus et officium
potissimum pertineat, speciali cura Episcopos, quos <( Spiritus Sanctus
posuit regere Ecclesiam Dei )), 2 eidem attendere oportet. Ipsi igitur
non solum diligenter et efficaciter universae huic actioni invigilare
debent, verum etiam prudenter eam promovere et dirigere, tum ut adiuventur
qui veritatem veramque Ecclesiam exquirunt, tum ut arceantur
a fidelibus pericula, quae actionem ipsius « Motionis » facile consequuntur.

Quapropter in primis plane perspecta habere debent quaecumque in
suis dioecesibus per illam « Motionem » constituta sunt ac geruntur.
Ad hoc Sacerdotes idoneos designabunt, qui, iuxta doctrinam et normas
a Sancta Sede praescriptas, v. gr. per Litteras Encyclicas « Satis cognitum
», 3 « Mortalium animos » 4 et « Mystici Corporis Christi », *

omnia ad « Motionem » attinentia sedulo attendant, deque iis, modo ac
tempore statuto, sibi referant.
Praecipua autem cura publicationibus, quae hac de re a catholicis
quacumque forma eduntur, invigilabunt et sacrorum canonum « De praevia
censura librorum eorumque prohibitione » (can. 1384, seq.) observantiam
urgebunt. Quod idem facere non omittent quoad acatholicorum
de eadem re publicationes, a catholicis sive edendas, sive legendas, sive
vendendas.
Item ea diligenter providebunt, quae acatholicis, catholicam fidem
cognoscere cupientibus, inservire possint; personas et Officia designabunt,
quae iidem acatholici adire et consulere queant, eoque magis prospiciet,
ut, qui ad fidem conversi iam fuerint, facile inveniant, qua
ratione ipsi accuratius altiusque in fide catholica instruantur, vitamque
religiosam actuose ineant, praecipue per opportunos conventus ac
coetus, per Exercitia Spiritualia et alia pietatis officia.
II. Quoad modum rationemque hoc in labore procedendi, Episcopi
ipsi, quaenam praestanda sint, quaenam vero evitanda, praescribent,
eaque ab omnibus observanda curabunt. Pariter invigilabunt, ne, falso
praetextu potius esse attendenda ea quibus coniungimur, quam ea
quibus seiungimur, periculosus indifferentismus foveatur praesertim
penes eos, qui minus rebus theologicis sunt instituti et minus in sua

2 Act., XX, 28.
3 Acta Leonis XIII, vol. XVI, a. 1897, pag. 157 ss.
4 Acta Ap. Sedis., vol. XX, a. 1928, pag. 5 ss.
* Acta Ap. Sedis. vol. XXXV, a. 1943, pag. 193 ss.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.