AAS 42 (1950), p. 144

religione exercitati. Cavendum est enim ne spiritu, qui «irenicusy)
hodie dicitur, doctrina catholica — sive de dogmate sive de veritatibus
cum dogmate connexis agatur — studio comparativo et desiderio vano
assimilationis cuiusdam progressivae variarum professionum fidei ita
conformetur vel quodammodo accommodetur doctrinis dissidentium, ut
puritas doctrinae catholicae detrimentum patiatur vel eius sensus genuinus
et certus obscuretur.
Arcebunt quoque periculosum illum loquendi modum, quo falsae opiniones
gignantur ac fallaces spes, quae nunquam impleri possunt;
ex. gr. dicendo quae de dissidentium ad Ecclesiam reditu, de Ecclesiae
constitutione, de Corpore Christi Mystico in Litteris Encyclicis Romanorum
Pontificum traduntur non ita aestimari debere, quippe quia non
omnia sint fide tenenda vel, quod peius est, in rebus dogmaticis ne
Catholicam quidem Ecclesiam iam habere plenitudinem Christi, sed
ab aliis eandem perfici posse. Sedulo praecavebunt et firmiter insistent,
ne, in exaranda Reformationis et Reformatorum historia, ita exaggeretur
Catholicorum defectus et dissimulentur culpae Reformatorum,
vel ita quae potius accidentalia sunt in lumine collocentur, ut iam id,
quod maxime essentiale est, scilicet defectio a fide catholica vix amplius
videatur et persentiatur. Denique curabunt, ne nimia ac falsa industria
externa vel imprudentia excitatoque procedendi modo rei propositae
potius noceatur, quam serviatur.

Tota igitur et integra doctrina catholica est proponenda atque exponenda
: minime est silentio praetereundum vel ambiguis verbis obtegendum,
quod veritas catholica complectitur de vera iustificationis natura
et via, de Ecclesiae constitutione, de primatu iurisdictionis Romani
Pontificis, deque unica vera unione per reditum dissidentium ad
unam veram Christi Ecclesiam. Hii quidem edoceantur se ad Ecclesiam
redeuntes nihil esse perdituros eius boni, quod gratia Dei in ipsis
hucusque est natum, sed per reditum id potius completum atque absolutum
iri. Attamen non ita de hoc est loquendum, ut ipsi sibi videantur
redeuntes aliquid substantiale afferre ad Ecclesiam, quod in Ipsa hactenus
defuerit. Haec revera clare et aperte dici oportebit, tum quia
veritatem ipsi quaerunt, tum quia extra veritatem unio vera obtineri
nunquam poterit.

III. Quoad mixtos in specie catholicorum cum acatholicis conventus
et collationes, quae multis in locis ad fovendam in fide « reunionem »
recentioribus temporibus haberi coepta sunt, singulari prorsus Ordinariorum
vigilantia et moderamine opus est. Si enim optatam quidem
praebent occasionem spargendi inter acatholicos cognitionem catholicae

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.