AAS 42 (1950), p. 145

doctrinae adhnc ipsis plerumque non satis cognitae, ex altera tamen parte
facile secumferunt haud levia catholicis indifferentismi pericula. Ubi
quaedam boni fructus spes affulgere videatur, Ordinarius rem curabit
recte administrandam, designando quam maxime idoneos ad hos conventus
sacerdotes, qui catholicam doctrinam apte congruenterque exponant
ac defendant. Fideles autem eos conventus ne adeant, nisi obtenta
venia peculiari Auctoritatis Ecclesiasticae, quae danda solummodo
est iis qui bene instructi et fortes in fide cognoscantur. Ubi vero
boni fructus spes non appareat, vel si res aliunde specialia quaedam pericula
secumferat, fideles ab iisdem conventibus prudenter arceantur,
conventus autem ipsi mature dissolvantur vel sensim exstinguantur.
Quoniam vero experientia docet, ampliores eiusmodi conventus parum
fructus et plus periculi solere afferre, nonnisi post diligentissimum examen
permittantur.

Ad colloquia autem inter theologos catholicos et acatholicos mittantur
tantummodo sacerdotes, qui, scientia theologica et firma sua
adhaesione ad principia et normas hac in re ab Ecclesia statutas, ad
illa vere idoneos se probaverint.
IV. Omnes praefatae collationes et conventus, publici et non publici
ampliores et minores, ex condicto instituti, ut pars catholica et acatholica
discussionis causa de rebus fidei et morum tractet suaeque fidei doctrinam
tamquam propriam exponat, par cum pari agens, subsunt Ecclesiae
praescriptis, quae Monito « Cum compertum » 6 huius Congregationis
die 5 Iunii 1948 dato in memoriam sunt revocata. Conventus mixti
itaque non absolute prohibentur; ne tamen habeantur absque praevia
competentis Auctoritatis Ecclesiasticae venia. Monito autem non subiacent
instructiones catecheticae, etiam pluribus simul impertitae, neque
conferentiae, in quibus acatholicis conversuris exponitur doctrina catholica
: etsi oblata occasione ab acatholicis suae quoque ecclesiae doctrina
exponitur eum in finem, ut clare et considerate eis innotescat, in quo
ipsa concordet cum doctrina catholica, in quo vero ab ea discrepet.

Neque idem Monitum respicit eos conventus catholicorum et acatholicorum
mixtos, in quibus non agitur de rebus fidei ac morum, sed deliberate
quanam via collatis viribus principia fundamentalia iuris naturae
vel religionis christianae defendantur contra colligatus hodie Dei
inimicos, vel agitur de ordine sociali redintegrando aliisve id genus quaestionibus.
Quibus etiam in conventibus, ut evidens est, catholicis non
licet aliquid probare vel concedere quod cum divina revelatione et Ecclesiae,
in re sociali quoque, doctrina non congruat.

* Acta Ap. Sedis. vol. XL, a. 1948, pag. 257.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.