AAS 42 (1950), p. 146

Quoad collationes et conventus locales, qui iuxta exposita Monito
tanguntur, Ordinariis locorum datur ad tres annos, a publicatione huius
Instructionis computandos, facultas concedendi requisitam praeviam
Sanctae Sedis licentiam, iis tamen condicionibus, ut
I omnino evitetur in sacris communicatio ;o

2° ipsae tractationes debito modo inspiciantur et dirigantur;
3° in fine cuiusque anni ad hanc Supremam S. Congregationem
referatur, in quibusnam locis tales conventus initi fuerint et quaenam
inde collectae sint experientiae.
Circa vero colloquia theologorum supra memorata, eadem facultas
ad idem tempus tribuitur Ordinario loci, ubi eiusmodi colloquia habentur,
vel Ordinario communi consensu ab aliis Ordinariis ad hoc opus
dirigendum delegato, sub condicionibus, ut supra, ita tamen, ut item
singulis annis ad hanc S. Congregationem referatur de quaestionibus
tractatis, quinam interfuerint et quinam exstiterint ex utraque parte
relatores.
Quod attinet ad collationes et conventus interdioecesanos vel nationales
sive internationales, praevia semper, eaque specialis pro singulis
casibus, necessaria est ipsius Sanctae Sedis venia, in cuius petitione
addendum quoque est, quaenam sint quaestiones et res tractandae et
quinam futuri sint relatores. Neque licet, antequam venia haec obtenta
sit, inchoare externum eiusmodi conventuum apparatum vel hac
in re cum acatholicis eundem inchoantibus collaborare.
V. Quamquam in omnibus hisce conventibus et collationibus quaelibet
in sacris communicatio est devitanda, tamen non reprobatur communis
recitatio Orationis Dominicae vel precationis ab Ecclesia Catholica
approbatae, qua iidem conventus aperiantur et eoncludantur.
VI. Etsi uniuscuiusque Ordinarii ius et officium est huic operi in
sua dioecesi attendere, favere et praeesse, tamen plurium Antistitum
cooperatio conveniens vel etiam necessaria erit in officiis operibusque
ad universum hoc opus observandum, explorandum et moderandum instituendis.
Ipsorum itaque Ordinariorum erit, collatis consiliis, examinare
qua ratione apta in agendo uniformitas et ordinata colligatio obtineatur.

VII. Superiores religiosi invigilare et curare tenentur, ut sui subditi
stricte fideliterque adhaereant iis, quae a Sancta Sede vel ab Ordinariis
locorum hac in re praescripta sunt.
Quo autem tam praeclarum opus « reunionis » omnium christianorum
in una vera fide Ecclesiaque magis in dies evadat insignita pars
universae animarum curae, totusque populus catholicus ipsam « reu-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.