AAS 42 (1950), p. 269

condicionibus. No vendíales interim preces pro eius sanatione Deo per
intercessionem B. Antonii Mariae offerebantur, atque eodem die de eius
vestibus filum Soror deglutivit. Placido tunc somno ea fuit correpta,
sequentique mane perfecte sanatam se sensit, quam sanationem instantaneam
ac perfectam medens ipse ratam habuit : eius autem perseverantiam,
attento quindecim annorum spatio, cum periti ex officio tum medicum
nostrae Congregationis Collegium confirmant, atque hanc naturae
vires excedere fatentur.
II. Secunda mira sanatione Helena Flores Cordubae fruita est. Haec
hemiplegia organica e cerebri laesione fuit attacta. Prognosis omnium
medicorum iudicio erat gravissima, morbus insanabilis. B. Antonio Maria
invocato, die 9 Maii anno 1948 in instanti infirma omnino perfecteque
consanuit atque perseveranter, uti Iunio mense elapsi anni exploratum
est. Medentium peritorum ex officio, medicumque Collegium miraculum
conclamavit.
De his sanationibus medicum Collegium die 11 Aprilis anno elapso
pertractavit. Praeparatorius Sacrae huius Congregationis Coetus die
19 Iulii locum habuit, Generalis vero coram Ssmo D. N. Pio Papa XII,
die 13 Decembris, in quo Emus Cardinalis Alexander Verde, Causae Ponens
seu Relator, dubium discutiendum proposuit : A.n et de quibus
miraculis, post indultam eidem Beato ab Apostolica Sede venerationem,
constet in casu et ad effectum de quo agitur. Rmi Cardinales; officiales
Praelati, Patresque Consultores suum de re suffragium tulerunt : Beatissimus
vero Pater, ut mos est, Suam sententiam distulit ferre, supplices
interim Deo, Patri luminum, preces offerens. Diem autem hunc selegit
ut hanc ferret. Accitis itaque Rmis Cardinalibus Alexandro Verde,
Causae Ponente atque infrascripto S. R. C. Praefecto, necnon R. P. Salvatore
Natucci Fidei Promotore generali meque Secretario, sacrosancta
liturgia pie celebrata, edixit : Constare de duobus miraculis a Deo, Beato
Antonio Maria Claret intercedente, patratis; nempe : de instantánea
perfectaque sanatione cum Sororis Iosephae Maria a carcinomate in
pectore tum Helenae Flores Arjona ab hemiplegia organica dextera.
Hoc autem decretum promulgari et in acta S. Rituum Congregationis
referri mandavit.
Datum Romae, die 12 Ianuarii a. D. 1950.

£& C. Card. MICARA, Ep. Velitern., Praefectus.

L. ® S.
f A. Carinci, Archiep. Seleuc, Secretarius

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.