AAS 42 (1950), p. 311

DE URUNDI
(KITEGAËNSÏS)

DECRETUM

VICARIATUS APOSTOLICUS DB URUNDI DEINCEPS (( KITEGAËNSÏS )) APPELLA-

BITUR.

Cum de Vicariatus Apostolici Ngoziensis erectione, septemtrionali
territorii parte a Vicariatu Apostolico de Urundi distracta, Emi ac
Revmi Patres, huic S, Consilio Fidei Propagandae praepositi, deliberationes
habuissent, cumque ob eas nomen Vicariatus de Urundi non amplius
rebus responderet, iidem Emi Patres Cardinales in iisdem plenariis
comitiis diei 11 Iulii mensis vertentis anni, in quibus deliberationes
illae habitae sunt, de ipsius Vicariatus de Urundi appellatione post
eius territorii contractionem immutanda egerunt.
Quapropter, re mature perpensa, cum huius S. Congregationis mos
invaluerit de Vicariatibus Apostolicis appellandis, quantum fieri potest,
a sua cuiusque Ordinarii sede, Vicariatum de Urundi deinceps
« Kitegaènsem » vocandum censuerunt, a nomine Kitega urbis, ubi
Vicarius Apostolicus residet.
Quam Emorum Patrum sententiam, in Audientia diei 14 huius mensis
et anni ab infrascripto huius S. Congregationis Secretario Ssmo
Dno Nostro Pio Div. Prov. Papae XII relatam, Summus Pontifex, benigne
excipiens, ratam habuit et confirmavit praesensque ad rem Decretum
expediri mandavit.
Datum ex Aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide, die 14 Iulii
mensis anno Domini 1949.

£& P- Card. FUMASONI BIONDI, Praefectus.

L. i$i S.
"f Celsus Costantini, Archiep. tit. Theodos., a Secretis.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.