AAS 42 (1950), p. 330
ACTA 8 8 . CONGREGATIONUM
SACRA CONGREGATIO CONCILII
DECRETUM
DE VETITA CLERICIS ET RELIGIOSIS NEGOTIATIONE ET MERCATURA
Pluribus ex documentis constat, in Ecclesia quovis tempore clericis
in sortem Domini vocatis saecularia negotia, negotiationem praecipue et
mercaturam, gravibus sub poenis et censuris prohibita fuisse.
Siquidem ipse Apostolus in IIa epistola ad Timotheum (cap. II, 4)
iam monuit: « Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus».
Ml mirum proinde si Tridentina Synodus (Sess. XXII, cap. I, de
reform.), de his agens criminibus decernere non dubitaverit : « ut quae
alias a Summis Pontificibus et a sacris Conciliis de clericorum ... saecularibus
negotiis fugiendis copiose ac salubriter sancita fuerunt, eadem
in posterum iisdem poenis vel maioribus, arbitrio Ordinarii imponendis,
observentur ... ».
His itaque omnino inhaerens Codex iuris canonici, ad rem quod attinet,
canone 142 statuit: «Prohibentur clerici per se vel per alios negotiationem
aut mercaturam exercere sive in propriam sive in aliorum
utilitatem ». Haec autem prohibitio afficit etiam religiosos ad normam
canonis 592. Quin imo idem Codex hoc praescriptum canone 2380 peculiaribus
etiam sanctionibus munivit, addens : « Clerici vel religiosi mercaturam
vel negotiationem per se vel per alios exercentes contra prae
scriptum canonis 142 congruis poenis pro gravitate culpae ab Ordinario
coerceantur ».
Quo firmior et magis uniformis ecclesiastica disciplina hac de re habeatur
atque abusus praecaveantur, Sanctissimus Dominus Noster Pius
Pp. XII statuere dignatus est ut Clerici et Religiosi omnes ritus latini
de quibus in canonibus 487-681, ne exceptis quidem recentium Institutorum
saecularium sodalibus, per se vel per alios, mercaturam seu negotiationem
cuiusvis generis, etiam argentariam, exercentes, sive in propriam
sive in aliorum utilitatem, contra praescriptum can. 142, utpote
huius criminis rei, excommunicationem latae sententiae Apostolicae Sedi