AAS 42 (1950), p. 29

Can. 107

§ 1. Msi partes aliter statuerint, arbitri rationem procedendi, libere
seligunt; simplex autem ipsa sit, et breves termini, naturali aequitate
servata, et legis processualis ratione habita.
§ 2. Arbitri quavis coercitiva carent potestate ; necessitate exigente,
adire debent tribunal competens ad causam cognoscendam ut de poenis
infligendis decernat.
§ 3. Praescripta can. 140, 265, § 3, 277, § 3 ad arbitrorum quoque
iudicium, quatenus fieri possit, applicanda sunt.

Can. 108

§ 1. Quaestiones incidentes quae forte exoriantur in iudicio arbitrali
ipsi arbitri decreto dirimant.
§ 2. Si autem quaestio praeiudicialis oriatur de qua compromitti
in arbitros, ad normam can. 99, nequeat, arbitri debent supendere processum,
donec de illa quaestione partes a iudice obtinuerint arbitrisque
significaverint sententiam quae transierit in rem iudicatam, vel, si
quaestio sit de statu personarum, sententiam quae exsecutioni mandari
possit.
§ 3. Arbitri provisiones de quibus in can. 189-198 decernere non possunt;
necessitate exigente, servetur praescriptum can. 107, § 2.

Can. 109

§ 1. Msi partes aliter statuerint, arbitri sententiam proferré debent
intra sex menses a die quo omnes munus acceptaverint.
§ 2. Terminus prorogari potest a partibus; his autem dissentientibus,
a tribunali de quo in can. 107, § 2, auditis partibus, dummodo prorogatio
necessaria sit, nec tamen ultra tres menses.
§ 3. Decursus termini suspenditur si qui arbiter subrogandus sit,
aut si casus eveniat de quo in can. 106, § 1, 108, § 2, 255, n. 1, 257 ; ipso
iure autem pars termini quae superest ad viginti dies prorogatur, si
sit minor.
§ 4. Si arbiter unicus, vel omnes subrogandi sint, terminus interrumpitur.

Can. 110

Arbitri sententiam ferre debent ad normam iuris.

Can. 111

§ 1. Arbitrorum sententia ad maiorem suffragiorum numerum fertur.
§ 2. Conscribi autem debet ad normam can. 396-398, quatenus res
patitur, et addita mentione compromissi quo arbitrorum potestas innititur.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.