AAS 42 (1950), p. 386

fere orbem condidit, ne, tot repentibus erroribus, tot scholis cum Dei
religionisque neglectu vel contemptione institutis, studiosa discipulorum
sobóles deciperetur et ingentia pateretur animarum detrimenta.
Eadem ergo provida Mater abhinc quindecim praesertim lustra, quibus
ad defectionem a Summa Veritate improbe et infense est incitatum
usquequaque, omni ope enixa est ut haec scientiae rectique cultus plantaría
quam maxime promoveret, virtutibus christianis informaret atque,,
supremo suo magisterio firmiter inhaerentia, iurium Dei vindicandorum
valida efficeret praesidia hominumque tenebris obvolutorum perfugia
salutis.
Igitur hae Catholicae studiorum Universitates, inter tot temporum
ac rerum difficultates a Sancta Sede excitatae, tardius quidem quod ad
numerum, augescebant ac maiores in dies colligebant vires, adeo ut iam
totum terrarum orbem rutila luce collustrent ; haud secus ac « granum
sinapis... quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem
creverit, maius est omnibus oleribus et fit arbor ita ut volucres caeli
veniant et habitent in ramis eius » (Matth. XIII, 32).

Maximis ergo hisce studiorum domiciliis tam feliciter propagatis,
perutile visum est ut eorum magistri et alumni in communem quandam
consociationem coalescerent, quae, Summi Pontificis, utpote omnium
Patris et Doctoris, auctoritate suffulta, collatis consiliis iunctaque opera
lumen Christi impensius diffunderet ac dilataret.
Quocirca factum est ut anno 1924 duodeviginti Athenaea Catholica,
fel. mem. Pio Pp. XI, Decessore Nostro, probante amplissime ac benedicente,
foedere sociarentur eo consilio ut eorundem Rectores una cum
professoribus aliisque ab ipsis delegatis, sollemnes conventus per temporis
intervalla agentes, ea pertractarent negotia quae ad praecelsum
eorum finem communiter provehendum maxime utilia forent et accommodata.

Nunc vero, immanissimo confecto bello, inter ea quae ad pacem caritatemque
inter homines conciliandam ac firmandam conferunt, perquam
opportunum habendum est, si omnes totius orbis Catholicae studiorum
Universitates in magnam foederationem conveniant.
Quibus omnibus mature perpensis, Venerabilis Frater Noster Iosephus
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Pizzardo, Albanensis Episcopus
ac Sacrae Congregationis de Seminariis studiorumque Universitatibus
Praefectus, precibus Nos adiit ut memoratam Athenaeorum Catholicorum
foederationem constituere dignaremur. Nos autem, qui nihil
antiquius habemus quam ut bonis studiis uberiora addamus incrementa

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.