AAS 42 (1950), p. 387
et doctrinae Catholicae latiorem nbiqne pandamus viam, huiusmodi
vota libenti animo censuimus excipienda.
Itaque praesentium Litterarum tenore perpetuumque in modum, ex
certa scientia ac matura deliberatione Nostra atque de Apostolicae potestatis
plenitudine, Catholicarum studiorum Universitatum foederationem
erigimus et constituimus, quae complecti valeat Athenaea quae
vel Sancta Sedes ipsa per orbem canonice erexit erigetve in posterum,
vel tamquam ad normam Catholicae institutionis directa eique plane
conformata aperte agnoverit, omnibus privilegiis, iuribus et officiis personas,
ad quas pertinet, cumulantes simulque definientes ut ea ipsa
foederatio statutis regatur quae a Sacra Congregatione Seminariis studiorumque
Universitatibus praeposita, fuerint approbata. Contrariis
quibuslibet minime obstantibus.
Haec edicimus, statuimus ac declaramus, decernentes praesentes Litteras
firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; illisque
ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari : sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque
ex nunc et inane fieri, si quidquam, secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXVII mensis Iulii, anno MCMXLIX, Pontificatus Nostri undecimo.
De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA
Officium Regens
Pontificiis diplomatibus expediendis
VI
AEDES AETERNAE SAPIENTIAE DICATA, INTRA ROMANAE STUDIORUM UNIVERSITATIS
SAEPTA SANCTAE SEDIS SUMPTIBUS EXTRUCTA, STUDIO URBIS PRO
CATHOLICO CULTU DONATUR.
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Romanorum Pontificum, Decessorum
Nostrorum, vestigiis insistentes, iuvenes, Academiarum tirones,
peculiari prosequimur amore omnique ope contendimus ut, dum in
studiis versantur, ad doctrinam accedat pietas virtutumque exercitatio.
Quocirca non mediocri cum gaudio Nostro evenit ut ab hac Apostolica
Sede et a Romana Studiorum Universitate die xxx mensis Iunii, anno