AAS 42 (1950), p. 42
aut consilio in iudicio egerint, piae causae aut communitati ius est ad
refectionem damnorum.
§ 5. In casu vero defectus vel negligentiae illius qui administratoris
munere fungitur, potest ipse loci Hierarcha per se vel per alium stare
in iudicio nomine personarum moralium quae sub eius iurisdictione sunt.
§ 6. Superiores religiosi nequeunt nomine suae communitatis stare
in iudicio, nisi ad normam statutorum.
Can. 169
§ 1. Excommunicatis vitandis aut toleratis post sententiam declaratoriam
vel condemnatoriam permittitur ut per se ipsi agant tantummodo
ad impugnandam iustitiam aut legitimitatem ipsius excommunicationis
; per procuratorem, ad aliud quodvis animae suae praeiudicium
avertendum ; in reliquis ab agendo repelluntur.
§ 2. Alii excommunicati generatim stare in iudicio queunt, nisi exceptio
opponatur ad normam can. 143, § 3.
ARTICULUS II
De procuratoribus ad lites et advocatis
Can. 170
§ 1. In iudicio criminali reus aut a se electum aut a iudice datum
semper habere debet advocatum.
§ 2. Etiam in iudicio contentioso, si agatur de minoribus aut de
iudicio in quo bonum publicum vertitur, iudex parti carenti defensorem
ex officio constituat, aut, si casus ferat, parti etiam habenti alium adiungat.
§ 3. Praeter hos casus pars libere potest advocatum et procuratorem
sibi constituere, sed potest quoque in iudicio per se ipsa agere et
respondere, nisi iudex procuratoris vel advocati ministerium necessarium
existimaverit.
§ 4. At Episcopus, si quando in causa est, aliquem constituat, qui
eius personam, procuratorio nomine, gerat.
Can. 171
§ 1. Unicum quisque potest constituere procuratorem, qui nequit
alium sibimet substituere, nisi id eidem expresse permissum fuerit.
§ 2. Quod si, iusta causa suadente, plures ab eodem constituantur,
hi ita designentur, ut detur inter ipsos locus praeventioni.
§ 3. Advocati autem plures simul constitui queunt.
§ 4. Utrumque munus, procuratoris et advocati, etiam in eadem
causa et pro eodem cliente eadem persona exercere potest.