AAS 42 (1950), p. 43
Can. 172
§ 1. Procurator et advocatus esse debent catholici, aetate maiores,
bonae famae ; acatholicus non admittitur, nisi per exceptionem et ex necessitate.
§ 2. Advocatus debet praeterea esse doctor vel alioqui vere peritus,
saltem in iure canonico.
§ 3. Religiosus admitti potest sive ut procurator sive ut advocatus,
nisi aliud in statutis caveatur, in causis tantum in quibus vertitur utilitas
suae religionis, de licentia tamen Superioris.
Can. 173
§ 1. Quilibet a parte potest constitui procurator, dummodo secundum
can. 172 idoneus sit, neque opus est ut Hierarchae approbatio antecesserit.
§ 2. Advocatus autem, ut ad patrocinium admittatur, indiget approbatione
Hierarchae, quae aut generalis sit ad omnes causas aut specialis
ad certam causam.
§ 3. In iudicio coram Sedis Apostolicae vel Patriarchae delegato,
ipsius delegati est approbare et admittere advocatum, quo pars uti se
velle ostenderit.
§ 4. Procurator et advocatus, in causis quae ad normam can. 51,
§§ 1, 2, aguntur in religionis tribunali, eligendi sunt ex eadem religione
et ante patrocinii susceptionem approbandi a iudice qui causam videt;
in causis vero quae ad normam eiusdem canonis § 3 apud tribunal Hierarchae
loci pertractantur, admitti potest etiam religioni extraneus.
Can. 174
§ 1. Procurator ne prius a iudice admittatur quam speciale mandatum
ad lites scriptum, mandantis subscriptione munitum, et locum,
diem, mensem et annum referens, apud tribunal deposuerit.
§ 2. Quod si mandans scribere nesciat vel nequeat, hoc ipsum ex
scriptura constet necesse est, et parochus vel notarius curiae vel duo
testes, loco mandantis, mandatum subsignent.
Can. 175
Mandatum procurationis asservari debet in actis causae.
Can. 176
Advocatus, ut causae patrocinium suscipiat, necesse est id munus
a parte vel a iudice ad instar mandati procuratorii habeat, de qua
commissione in actis constare debet.