AAS 42 (1950), p. 44

Can. 177

Si quis, cum mandatum nequeat probare, libellum iudicialem ad
iuris exstinctionem impediendam exhibere nomine alterius velit, vel singulos
actus urgente necessitate ponere in processu, potest arbitrio iudicis
admitti, praestita, si res ferat,.idonea cautione; actus autem qualibet
vi caret, nisi, intra terminum peremptorium a iudice statuendum,
mandatum rite probet.

Can. 178

Procuratori valide notificantur omnia acta processualia quae partibus
notificari debent vel possunt, nisi iudex aliter statuat.

Can. 179

Quoties ius requirit speciale mandatum in procuratore ut certum
actum ponere valeat, uti est renuntiare actioni, instantiae vel actis
iudicialibus, transigere, pacisci, compromittere in arbitros, deferre aut
referre iusiurandum, procurator qui sine mandato actum illum ponit,
nihil agit.
Can. 180

Tum procurator tum advocatus possunt a iudice, dato decreto, repelli
sive ex officio sive ad instantiam partis, iusta tamen de causa.

Can. 181

§ 1. Advocati et procuratores possunt ab eo a quo constituti sunt,
removeri, salva obligatione solvendi honoraria ipsis debita; verum ut
remotio effectum sortiatur, necesse est ipsis intimetur, et, si lis iam
contestata fuerit, iudex et adversa pars certiores facti sint de remotione.

§ 2. Lata definitiva sententia, ius et officium appellandi, si mandans
non renuat, procuratori manet.

Can. 182

§ 1. Vetatur uterque emere litem, aut sibi de immodico emolumento
vel rei religiosae parte vindicata pacisci.
§ 2. Quae si fecerint, nulla est pactio, et a iudice vel ab Hierarcha
poterunt poena pecuniaria mulctari; advocatus praeterea tum ab officio
suspendi, tum etiam, si recidivus sit, destitui et titulo privari.

Can. 183

Advocati ac procuratores qui ob dona aut pollicitationes aut quamlibet
aliam rationem suum officium prodiderint, a patrocinio exercendo
suspendantur, et muleta pecuniaria aliisve congruis poenis plectantur.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.