AAS 42 (1950), p. 537

Vietoriensi et Santanderiensi ad Flaviobrigensem et S. Sebastiani in
Hispania quasque Curias in propriis archivis asservanda, transmittantur.
Item a Curia Calaguritana et Calceatensi ad Victoriensem Curiam tradantur
documenta et acta, quae Contado de Treviño respiciunt.
Utriusque novae dioecesis mensas episcopales, praeter Curiae emolumenta,
oblationes et dotem a civili Gubernio assignandam, constituet
etiam rata pars bonorum, quae hucusque ad episcopalem mensam Victoriensem
pertinuerant, quaeque aequitative inter dioeceses partientur, assignatis
tamen Vietoriensi dioecesi omnibus bonis immobilibus in provincia
Alava exstantibus, nec non pecuniae summa in aerario seposita.
Cetera bona hac quae sequitur ratione distribuentur : Fundationes, seu
Pium acervum quod vocatur, dioecesi illi cedantur, in cuius personae
moralis vel entis favorem constitutae surit; item annuae pensiones, studiorum
causa tribuendae, tradantur Seminario in cuius favorem erogatae
sunt ; vel, si in certi iuvenis aut in iuvenis certae terrae statutae sint
favorem, tradantur Seminario dioecesis, cuius iuvenis incola sit, vel
dioecesis ad quam pertineat terra. Fundationes et annuae pensiones studiorum
causa, abque ulla determinatione constitutae, inter dioeceses
aequitative dividentur, prae oculis habitis maioribus dioecesis Victoriensis
necessitatibus. Bona tandem liberae dispositionis aequitative
item, seu ex proportione, inter dioeceses partiantur, salva sempre offerentium
voluntate.

Ad clerum autem quod peculiariter attinet, mandamus ut unusquisque
sacerdos illi dioecesi incardinatus sit, in cuius territorio, simul ac
hae Litterae Nostrae ad exsecutionem demandatae fuerint, beneficium
aut ecclesiasticum officium legitime obtineat ; indulgemus insuper ut quisquis
sacerdos, ipsius rogatu, adscribi possit dioecesi illi, in cuius territorio
quocumque onere vel officio detentus sit.
Iisdem autem praesentibus Litteris eademque suprema auctoritate
Nostra in utraque cathedrali ecclesia, uti supra constituta, canonicorum
Capitulum erigimus et constituimus, cum omnibus iuribus et praerogativis,
oneribus et obligationibus, quibus alia in natione Hispanica Capitula
Cathedralia iure communi reguntur et ornantur. Utrumque porro
Capitulum, Flaviobrigense scilicet et S. Sebastiani in Hispania, quinque
constabit dignitatibus, id est : Decano, Archipresbytero, Archidiacono,
Cantore et Magistro Scholae, quatuor canonicis de officio, quorum unum
ad theologi; alterum ad paenitentiarii munus, ad iuris normam, deputentur,
et septem canonicatibus simplicibus; quibus addi possunt duodecim
mansionarii. Dignitatum collatio Apostolicae Sedi reservatur;

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.