AAS 42 (1950), p. 538
nominatio vero canonicorum ad Episcopum spectabit, servatis de iure
servandis et reservationibus manentibus, de quibus in canone 1-135
Codicis Iuris Canonici. Utriusque Capituli Canonicorum vestis choralis
eadem erit, quae a capitularibus cathedralis Victoriensis adhibetur.
In ceteris omnibus iuris praescripta adamussim serventur. Canonicales
autem praebendae dote constituentur a civili Gubernio adsignata.
Ad quae omnia uti supra disposita et constituta in exsecutionem
mandanda quem antea memoravimus Nuntium Apostolicum in Hispania,
sive eum qui in exsecutionis actu Nuntiaturae praesit, delegamus eidemque
necessarias et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi,
ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, eidemque onus imponimus ad Sacram Congregationem
Consistorialem, cum primum fas erit, authenticum peractae exsecutionis
actorum exemplar transmittendi.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex
eo quod quilibet quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant, etiam
si specifica et individua mentione digni sint, auditi non fuerint, vel praemissis
non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel
obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet
alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari, vel in
controversiam vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore,
suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere ; et, si secus super his
a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
irritum prorsus et inane esse ac fore volumus et decernimus, non
obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis
Romanorum Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus ceterisque
contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per
praesentes derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis,
vel excerptus etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis, ac sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae praesentibus Litteris tribueretur,
si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc
paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, concessionis, subiectionis,
statuti, mandati, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario