AAS 42 (1950), p. 550

V

PRIORATTJS CONVENTUALIS EGMUNDENSIS, INTRA FINES HARLEMENSIS DIOECESIS,
IN ABBATIAM (( SUI IURIS )) ERIGITUR, CONGREGATIONI GALLICAE
ORDINIS S. BENEDICTI UNITAM.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Monasticae vitae laudes dicentibus
nihil Nobis potius est quam ut asceteria, virtutum atque doctrinae sedes
constitutas, provehamus omnique allaboremus ope quo maiores ex illis
eliciamus fructus in commodum Ecclesiae atque animarum. Iucundus
ergo ad Nos latus est nuntius pervetus coenobium Egmundense Ordinis
Sancti Benedicti, in Batavorum finibus, ante pauca lustra denuo conditum,
quasi surculum de antiquo caudice exeuntem, laeta sumpsisse
incrementa vel in tanta iniquitate temporum rerumque conversione. Ut
enim vetustatis loquuntur annales atque monumenta eadem haec Abbatia
anno circiter DCCCCL a Theodor ico, Comite Hollandiae secundo,
qua erat pietate ac munificentia, est excitata, qui ibi et Basilicam,
Sancto Adalberto, Confessori, eo in loco tumulato, sacram, exstruxit.
Quod quidem monasterium a Comite ipso eiusque successoribus admodum
est locupletatum et, praecipue ob cultum Sancti Adalberti, multorum
prodigiorum auctoris inclyti, clarum factum, atque ob populi
deprecabundi accessum perfrequens in tota regione. Quin, nomen consecutum
est tam amplum, ut ab Innocentio II, fel. rec, Decessore Nostro,
anno MCXXXIX in dominium receptum sit ac tutelam Sanctae Sedis et
exemptionis privilegio donatum. Ea ipsa tempestate Walterus Abbas
floruit, qui coenobium satius stabilivit, Templum, claustrum, officinas
aedificavit, excoluit, instruxit, sodalesque optimis conformavit praeceptis
atque numero adauxit. Postquam autem saeculo xv monasterium, nonnihil
collapsum ac multa passum detrimenta, in Congregationem Bursfeldensem
est ascriptum, iterum feliciter vigescens, propter religiosam
institutionem doctrinamque atque artium studia in lucem famamque
est provectum et ob fidem et constantiam, qua turbulentissima illa novatorum
aetate Petri Sedi haerebat, nec non propter diligentiam atque
navitatem, qua continentem regionem ab haereseos veneno servabat immunem,
summe commendatum. Cum vero Batavia saeculo xvi teterrimo
arderet bello, monachi Egmundenses e coenobio sunt deturbati, quod
impiorum rabie disiectum est et eversum. Saeculo autem vicesimo ineunte,
Ordinis Sancti Benedicti Sodales, e Gallia extorres, in Hollandiam contigerunt,
ubi de agro Egmundensi redipiscendo agebant. Re autem non

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.