AAS 42 (1950), p. 551

explicata, in loco qui vulgo « Oosterhout » audit, intra fines Bredanae
dioeceseos, monasterium exstruxerunt, e quo, propter maiorem numerum
religiosorum virorum, qui ibi fuerant cooptati, quidam demigrantes, in
loco ipsius antiquae Abbatiae Egmundensis novum coenobium erexerunt,
quod anno MCMXLVII ab hac Sede Apostolica Prioratus Conventualis
«st renuntiatum. Instante vero celebratione memoriae decies saecularis
conditi monasterii Egmundensis, dilectus filius Paulus Andriessen, hodiernus
Prior Conventualis, probante Capitulo Generali Congregationis
Gallicae Ordinis Sancti Benedicti, enixas ad Nos admovit preces ut memoratum
coenobium in pristinam dignitatem abbatialem restituer emus.
Nos autem, vetustas laudes huiusce domus recolentes et in tantae faustitatis
partem gratulabundo animo volentes venire, haec vota, Venerabilis
Fratris Joannis Petri Huibers, Episcopi Harlemensis, commendationis
ofiicio suffulta, libenter et ultro decrevimus explere. Quapropter,
omnibus rei momentis mature perpensis, Apostolica Nostra auctoritate,
harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Prioratum Conventualem
Egmundensem, intra fines Harlemensis dioeceseos positum,
in Abbatiam sui iuris erigimus, constituimus, eamque, Congregationi
Gallicae Ordinis Sancti Benedicti unitam, omnium iurium et privilegiorum
Abbatiis eiusdem Congregationis concessorum participem facimus.
Contrariis quibuslibet nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter
exstare ac permanere suosque plenos atque integros effectus sortiri
et obtinere; memorataeque, sic per Nos erectae, Abbatiae illiusque Abbatibus
et Monachis, praesentibus ac futuris, nunc et in posterum,
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque
ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xiv
mensis Februarii, anno MCML, Pontificatus Nostri undecimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae Negotiis

GILDO BRUGNOLA
Officium Regem
Pontificiis Diplomatibus expediendis

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.