AAS 42 (1950), p. 583

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

LIPENSIS

(LUCENENSIS)

A DIOECESIS LIPENSIS TERRITORIO PARS DISTRAHITUR, ET NOVA ERIGITUR DIOE-

CESIS LIJCENENSIS NOMINE.

PIUSEPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quo aeternae dominici gregis saluti eiusque regimini facilius et efficacius
consuli possit, nimis amplum dioecesium territorium dismembrare
et novas erigere dioeceses sane opportunum et aliquando necessarium
videtur ; quod quidem exsequi ad Apostolicam tantum Sedem spectare
dignoscitur.
Quum itaque venerabilis Frater Alfridus Varzosa y Florentin, Episcopus
Lipensis, ab Apostolica Sede postulaverit ut, amplo suae dioecesis
dismembrato territorio, nova erigatur dioecesis, Nos, praehabito venerabilis
Fratris Aegidii Vagnozzi, Archiepiscopi titularis Myrensis et
in Insulis Philippinis Delegati Apostolici, favorabili voto, atque de venerabilium
Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi
Consistoriali praepositorum consilio, oblatas Nobis preces Iubenti animo
excipiendas duximus.
Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui
sua interesse praesumant consensu, omnibus mature perpensis ac certa
scientia, de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, a memoratae
dioecesis Lipensis territorio insulam Marinduque et meridonalem partem
provinciae civilis Quezon separamus et novam exinde dioecesim erigimus
et constituimus, a Luceria urbe, in qua episcopalem sedem Agimus, Lucenensem
nomine appellandam.
Novae igitur huius dioecesis territorium ¿Omprehendet, uti diximus,
praeter Marinduque insulam, civilis provinciae Quezon, partem, quae
attingit : ad septentrionem communes limites civiles municipiorum Manijan
et Infanta; ad occidentem provincias civiles Laguna et Batangas,
nec non praefecturam apostolicam Mindorensem ; ad meridiem oceanum ;
ad orientem dioecesim Cacerensem. Praefatam urbem Luceria ad civita-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.