AAS 42 (1950), p. 614
plenitudine, hoc Patrum Cardinalium decretum, referente Nobis dilecto
Filio S. Congregationis de Propaganda Fide a Secretis, hac ipsa die ratum
habuimus et confirmavimus et novam dioecesim, quae a principe subpraefecturae
civilis Yunghia urbe « Iomchiavensis » nuncupabitur, erigimus
et constituimus et saeculari sinensi clero regendam concredimus.
Novam insuper hanc dioecesim metropolitanae Ecclesiae Hamceuvensi
sufifraganeam constituimus eiusque pro tempore Episcopos metropolitico
Archiepiscopi Hamceuvensis iuri subiectos volumus. Episcopi vero sedem
in praefata principe urbe (vulgo Yunghia seu Wenchow) statuimus et
eius cathedram in ecclesia inibi exstante, Deo in honorem S. Pauli Apostoli
dicatam figimus. Omnia itaque iura, privilegia, honores, insignia et
gratias tum eidem urbi Yunghia, ad civitatis episcopalis evectae dignitatem,
tum praefatae Ecclesiae S. Pauli, ad cathedralis gradum elatae, tum
Episcopis pro tempore lomchiavensibus ad iuris tramitem tribuimus, nosque
pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri
Antistites adstringuntur. Indulgemus insuper ut, attentis locorum et
temporis huius adiunctis, pro Canonicorum Capitulo dioecesani consultores
ad iuris normam eligantur et adhibeantur. Ad novae porro dioecesis
stabilitatem tuto ac firmiter procurandam, praecipimus ut parvum
saltem Seminarium pro iuvenibus in spem Ecclesiae instituendis quamprimum
erigatur. Episcopalem insuper mensam constituent congrua pars
redituum et bonorum, ad Nimpuovensem dioecesim hactenus pertinentium,
nec non fidelium oblationes et Curiae emolumenta. Quod vero ad
eiusdem dioecesis regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis
seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad clericorum et fidelium
iura et onera, aliaque huiusmodi attinet, servanda iubemus quae
sacri canones praescribunt. Quod autem ad clerum peculiariter spectat,
decernimus ut simul ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem demandatae
fuerint, eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur adscripti, in cuius
territorio legitime degunt. Mandamus insuper ut omnia documenta et
acta, novam hanc dioecesim respicientia, a dioecesis Nimpuovensis Curia
ad dioecesis Iomchiavensis Cancellariam quam primum transmittantur
ut in huius archivo diligenter serventur. Ad quae omnia exsecutioni,
mandanda venerabilem quem supra memoravimus Fratrem in Sinis Internuntium,
vel illum, qui in exsecutionis actu Internuntiaturae praesit,
deputamus et ipsi facultates necessarias et opportunas tribuimus,
etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum eidemque onus imponimus authenticum
peractae exsecutionis actorum exemplar ad S. Congregationem de Propaganda
Fide cum primum fas erit transmittendi. Has igitur Nostras