AAS 42 (1950), p. 615

Litteras firmas, validas et efficaces semper esse ac fore suosque plenarios
et integros effectus sortiri atque obtinere et illis ad quos spectat
in omnibus plenissime suffragari volumus et statuimus, contrariis quibuslibet
minime obstantibus. Volumus insuper ut harum Litterarum
exemplis, etiam impressis, manu tamen notarii publici subscriptis et sigillo
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem
habeatur fides, quae hisce praesentibus ostensis haberetur. Nulli ergo
hominum hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis,
subiectionis, statuti, mandati, delegationis, derogationis et
voluntatis Nostrae infringere vel ei ausu temerario contraire liceat. Si
quis vero id attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei
et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae, apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo nono, die tertia Martii mensis, Pontificatus Nostri anno
decimo.

Pro S. R. E. Cancellario
P. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

8. Collegii Decanus 8. C. de Propaganda Fide Praefectus

Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXIX, n. 82. -
Al. Trussardi.

II
AFRICAE OCCIDENTALIS DITIONIS BRITANNICAE

HIERARCHIA EPISCOPALIS IN APRICA OCCIDENTALI DITIONIS BRITANNICAE CON-

STITUITUR.
PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Laeto accepimus animo in Africa Occidentali Britannicae ditionis,
quondam omni humano cultu et evangelica luce penitus carente, catholicam
fidem, postremis praesertim his temporibus, per indefessum et
quandoque heroicum Dei verbi Praeconum laborem, nec non indigenae
cleri in aciem subcrescentis sedulam industriam, non mediocre suscepisse
incrementum et haud dubios, favente Numine, profectus esse susce-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.