AAS 42 (1950), p. 632
tanto officio secundum religionem atque fidem satisfaciant, haec vota ita
volumus explere ut quae libentissime. Quapropter, collatis consiliis cum
Venerabili Fratre Nostro Clemente Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali
Micara, Episcopo Veliterno ac Sacrae Rituum Congregationis
Praefecto, omnibusque rei momentis attente perpensis, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine,
harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Ioannem Baptistam
de La Salle, Confessorem, omnium Magistrorum pueris adulescentibusque
instituendis Praecipuum apud Deum Caelestem Patronum constituimus
et declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis,
quae principalibus coetuum Patronis rite competunt. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere
: suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque
ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter contingerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv
mensis Maii, in festo Sancti Ioannis Baptistae de La Salle, anno MCML.
Pontificatus Nostri duodecimo.
De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA
Officium regens
Pontificiis Diplomatibus expediendis
EPISTULAE
I
AD EMUM P. D. HENRICUM TIT. S. PETRI IN MONTE AUREO S. R. E. PRESB. CARDINALEM
PLA Y DENIEL, ARCHIEPISCOPUM TOLETANUM, QUINQUAGESIMUM
SACERDOTII ANNUM FELICITER IMPLETURUM.
PIUS PP. XII
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Ea
quidem sacrorum Antistitibus identidem eveniunt, quae quum sint ipsa
laetitiae plena fidelesque ad publicas gratae studiosaeque voluntatis suae