AAS 42 (1950), p. 659
ternae perfectionis formam magis magisque a sacerdotibus postulant,
animadvertentum tamen est eos, ex ipsius altissimi
muneris natura divinitus accepti, sanctitatis officio teneri semper,
ubique totisque viribus assequendae.
Quemadmodum Decessores Nostri peculiarique modo PiusX7
et Pius XI docuere, ac Nosmet ipsi in Encyclicis Litteris My-8
stici Corporis et Mediator Dei attigimus, sacerdotium uti-9 10
que magnum est donum Divini Redemptoris; qui quidem ut
humani generis redemptionis opera, quam ipse e Cruce pendens
consummavit, ad saeculorum usque occasum perpetuaretur,
potestatem suam Ecclesiae commisit, quam unici aeternique
sacerdotii sui participem esse voluit. Sacerdos veluti « alter
Christus )) est, cum indelebili sit charactere insignitus, quo viva
Servatoris nostri quasi imago efficitur; sacerdos Iesu Christi partes
agit, qui dixit: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos »;11
« qui vos audit, me audit». Caelesti quodam instinctli eius- 12
modi ministerio augustissimo initiatus, « pro hominibus constituitur
in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia
pro peccatis ». Ad eum igitur accedat oportet quisquis Divini1 3
Redemptoris vitam vivere, atque vim, solacium animique alimentum
accipere cupit; itemque ab eo opportuna remedia quaerat,
quisquis a collapsis moribus ad frugem bonam reverti nititur.
Itaque sacri omnes administri iure meritoque Apostoli
gentium sententiam sibi tribuere queunt: « Dei... sumus adiutores
»."
Excelsa haec dignitas a sacerdotibus postulat ut gravissimo
officio suo fidelitate summa respondeant. Cum divinae in terris
provehendae gloriae ac mystico fovendo augendoque Christi
7 Exhortatio Haerent animo; Acta Pii X, vol. IV, p. 237 sq.
s Litt Enc. Ad catholici sacerdotii, A. A. 8., XXVIII, 1936, p. 5 sq.
9 A. A. S., XXXV, 1943, p. 193 sq.
Iu A. A. 8., XXXIX, 1947, p. 521 sq.
11 IOANN., XX, 21.
1 2 Luc , X, 16.
13 Hebr., V. 1.
14 I Cor., III, 9.