AAS 42 (1950), p. 660

Corpori inservire debeant, oportet omnino ita sanctitudinis fulgore
praestent, ut per eos « Christi bonus odor » usquequaque 15
propagetur.
Eo ipso die, quo vos, dilecti filii, ad sacerdotale fuistis evecti
munus, Episcopus sollemniter Deique nomine praecipuum a
vobis exsequendum officium hisce verbis indicavit: « Agnoscite
quod agitis, imitamini quod tractatis; quatenus mortis dominicae
mysterium celebrantes, mortificare membra vestra a vitiis
et concupiscentiis omnibus procuretis. Sit doctrina vestra spiritualis
medicina populo Dei; sit odor vitae vestrae delectamentum
Ecclesiae Christi; ut praedicatione atque exemplo aedificetis
domum, id est familiam Dei ». A peccatis omnino immunis,1 6
vita vestra, magis quam ea, quam christiani e laicorum ordine
ducunt, abscondita sit cum Christo in Deo; atque ita eximia 17
illa virtute exornati, quam vestra exigit dignitas, humanae redemptionis
opus perficiendum pergite, ad quod quidem sacerdotalis
consecratio vos destinavit.
Hoc propositum est, quod vos ultro libenterque exsequendum
suscepistis; sancti estote, quia, ut nostis, sacrum est ministerium
vestrum.

I

Ex Divini Magistri sententia, christianae vitae perfectio 38
caritate erga Deum, erga proximos potissimum innititur, quae
tamen flagrans, studiosa, operosa sit. Ea enim, si ita conf ormatur,
omnes quodammodo amplectitur virtutes; atque adeo iure 19
meritoque « vinculum perfectionis » dici potest. In quibusvis 20
igitur rerum condicionibus versetur homo, opus est prorsus ut
mentem suam suosque actus ad hoc propositum plirigat.

15 II Cor., II, 15.
'6 Pontificale Rom., De ord. presbyt.
1 7 Cf. Col, III, 3.

" Cf. MATTH., XXII, 37, 38, 39.
10 Cf. I Cor., XIII, 4, 5, 6, 7.
2 0 Col., III, 14.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.