AAS 42 (1950), p. 661
Ad id tamen peculiari officio adstringitur sacerdos. Quaevis
enim eius sacerdotalis actio suapte natura — quatenus nempe
sacrorum administer hac de causa divinitus vocatus est, ac
divino munere divinoque charismate insignitus — ut ad hoc
contendat necesse est; ipse enim Iesu Christo, unico aeternoque
sacerdoti, sociam operam navare debet; eumque sequatur, imitetur
oportet, qui, cum terrenam vitam ageret, nihil potius habuit,
quam incensissimum suum erga Patrem amorem tes tare tur
suique Cordis infinitos thesauros hominibus impertiret.
Praecipuus, quo sacerdotis animus moveri debet, impulsus
eo contendat, ut eum Divino Redemptore arctissime coniungatur,
ut christianae doctrinae praecepta integerrime docilique
voluntate amplectatur, utque eadem quovis suae vitae tempore
tam impense ad effectum deducat, ut suae agendi rationi catholica
fides praeluceat, eiusdemque fidei splendorem sua agendi
ratio quodammodo reverberet.
Huius virtutis fulgore ductus, continenter suos oculos ad
Christum convertat; eius praescripta, actiones, exempla studiosissime
sequatur; sibique omnino persuasum habeat non satis
esse eis se officiis, quibus christifideles tenentur, obtemperare,
sed oportere etiam citatiore cotidie gradu ad illam contendere,
quam excelsa sacerdotalis dignitas postulat, vitae perfectionem,
secundum illud : « Clerici debent sanctiorem prae laicis vitam
interiorem et exteriorem ducere, eisque virtute et recte factis in
exemplum excellere».2 1
Sacerdotalis vita, ut a Christo oritur, ita nullo non tempore
ad eum omnino dirigatur necesse est. Christus autem Dei Verbum
est, qui humanam naturam non est dedignatus assumere;
qui hanc terrestrem vitam egit ut Aeterni Patris obtemperaret
voluntati; qui se circum lilii suavitatem effudit; qui in paupertate
vixit; « qui petransiit benefaciendo et sanando omnes »; 22
qui denique se hostiam pro fratrum salute obtulit. Habetis,
dilecti filii, mirabilis huius vitae summam veluti ante oculos
21 C. I. C, can. .124.
22 Act. Ap., X, 38.