AAS 42 (1950), p. 662

positam; eam in vos referre omni nisu studeatis, incitamenti
illius memores: « Exemplum... dedi vobis, ut quemadmodum
ego feci vobis, ita et vos faciatis ».2 3
Christianae autem perfectionis initium ex humilitatis virtute
oritur. « Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde ».2 4
Nos siquidem probe considerantes ad quam celsissimam dignitatem
per Baptisma et sacrum Ordinem vocati fuimus, ac spiritualem
nostram noscentes inopiam, divinam illam meditemur
sententiam Iesu Christi asseverantis : « Sine me nihil potestis
facere ».2 5
Sacerdos non suis viribus confidat, non suis dotibus immodice
delectetur, non hominum aestimationem laudationesque
captet, non amplioribus muneribus cupide inhiet, sed Christum
imitetur, qui « non venit ministrari, sed ministrare », ac se-2 6
met ipsum ad Evangelii normam abneget, terrenisque rebus 27
nimis ne adhaereat, ut facilius atque expeditius divinum sequatur
Magistrum. Quidquid habet, quidquid est, ex Dei bonitate
virtuteque defluit; si igitur gloriari velit, Apostoli gentium verba
meminerit: « Pro me autem nihil gloriabor, nisi in infirmitatibus
meis ».2 8
Illius humilitatis studium, quae fidei luce collustretur, hominem
ad quamdam voluntatis immolationem per debitam oboedientiam
compellit. Christus ipse in societate ab se condita legitimam
constituit auctoritatem, quae suam in aevum perpetuare
^ quamobrem qui Ecclesiae obtemperat moderatoribus, Divino
ipsi Redemptori obtemperat.
Aetate hac nostra cum auctoritatis fundamentum temerario
ausu conciltiatur, opus omnino est ut sacerdos, fidei praecepta
firma retinens mente, hanc eamdem auctoritatem agnoscat riteque
observet, veluti necessarium non modo religiosarum ac so-

2 3 Io.ANN., XIII , 15.

2 4 MATTH., X I , 29.

2 5 IOANN., X V , 5 .

2 0 MATTH., X X , 28.

2 7 Cf. MATTH., XVI , 24.
28 II Cor., XII . 5.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.