AAS 42 (1950), p. 664

giose obsequi, quam cotidie in horariis precibus repetimus;
« Sobrii estate, et vigilate ».32
Advigilate utique, dilecti filii, quandoquidem castitati vestrae
tot pericula occurrunt, tum ob mores publice pessumdatos,
tum ob vitiorum illecebras, quae vobis hodie tam facile insidiatur,
tum denique ob nimiam illam necessitudinum libertatem,
qua utriusque sexus cives utuntur, et quae interdum in
sacri etiam ministerii exercitium irrepere audet. « Vigilate, et
orate », semper memores manus vestras res sanctissimae .tan-3 3
gere ; itemque memores vos esse consecratos Deo, eidemque debere
unice servire. Vestis ipsa, quam geritis, quodammodo vos
admonet ut non mundo, sed Deo vivatis. Omni igitur nisu omnique
alacritate efficite, maternae confisi Deiparae Virginis tutelae,
ut « nitidi, mundi, puri, casti, sicut decet ministros Christi
et dispensatores mysteriorum Dei » cotidie sitis. 34
Quam ad rem opportunum ducimus peculiari modo vos adhortari
ut in mulierum consociationibus ac sodaliciis moderandis
tales vos exhibeatis, quales sacerdotes addecet; familiaritatem
omnem devitate; ac quotiescumque opera vestra necessaria
est, eam utpote sacri administri impertite. Atque in iisdem consociationibus
dirigendis navitatem vestram iis contineatis limitibus,
quos sacerdotale ministerium vestrum postulat.
Nec satis habeatis per castimoniam voluptatibus carnis renuntiare
ac per oboedientiam moderatoribus vestris voluntatem
sponte subicere, sed animam quoque a divitiis terrenisque rebus
cotidie magis abalienatum gerite. Etiam atque etiam vos
adhortamur, dilecti filii, ut res fiuxas ac perituras huius mundi
ne nimis diligatis; sanctissimos veteris nostraeque aetatis viros
venerabundi in exemplum intuemini, qui quidem, debitam
externorum bonorum abstinentiam summamque Providentis
Numinis fiduciam cum flagrantissimo sacerdotali studio coniungentes,
miranda prorsus opera patrarunt Deo unice confisi,

32 / Petr., V, 8.

33 MARO., XIV, 38.
" Pontificale Rom., In ordin. Diacon.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.