AAS 42 (1950), p. 665

qui necessaria numquam auxilia denegat. Sacrorum etiam administri,
qui paupertatis officio ob peculiare nuncupatum votum
non obligantur, huius paupertatis amore ducantur oportet;
quem quidem amorem simplicis ac moderatae vitae ratio demonstret,
habitatio non sumptuosa declaret, ac denique generosa
erga egenos largitas confirmet. Potissimum vero se abstineant
ab oeconomicis illis inceptis, quae eos a sacris obeundis
muneribus abstrahant, debitamque sibi imminuere possint christifidelium
aestimationem. Sacerdos siquidem, cum in animorum
salutem procurandam omni ope incumbat necesse sit, illam
sibi Apostoli Pauli sententiam tribuere debet: « Non... quaero
quae vestra sunt, sed vos ».3 5
Si heic opportunitas haberetur de virtutibus omnibus enucleate
agendi, quibus sacerdos divinum Iesu Christi exemplar
aptiore, quo potest, modo in se referat opus est, multa profecto,
quae menti Nostrae occurrunt, pertractaremus; voluimus tamen
ea solummodo peculiari modo menti vestrae inculcare,
quae nostris hisce temporibus potiore ratione necessaria viderentur;
ad ceteras autem quod attinet, hanc satis esto aurei libelli
de imitatione Christi recordari sententiam: « Sacerdos
omnibus virtutibus debet esse ornatus; et aliis bonae vitae exemplum
praebere. Eius conversatio non cum popularibus et communibus
hominum viis, sed cum Angelis in caelo, aut cum perfectis
viris in terra ».3 6

Nemo est qui ignoret, dilecti filii, singulis christianis peculiarique
modo sacerdotibus possibile non esse miranda Divini
Magistri exempla in cotidianae vitae usu imitari, nisi supernae
gratiae auxilio fruantur, iisque utantur eiusdem divinae gratiae
instrumentis, quae ipsemet nobis dilargitus est. Idque eo magis
evadit necessarium, quo excelsior perfectio est, quam nos attingere
debemus, et quo graviores ex natura nostra, in malum
prona, oriuntur difficultates. Qua quidem ratione ducti, oppor-

35 II Gor., XII, 14.
30 De iniit. Christi, IV, c. 5, v. 13, 14.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.