AAS 42 (1950), p. 666

tunum putamus gradum facere ad alias, grandidatis ac solacii
plenas, proponendas veritates, ex quibus vel luculentius patet
quam elata esse debeat sacerdotalis sanctitas, et quam efficaces
sint opes nobis a Iesu Christo datae, ut divinae misericordiae
consilia ad effectum in nobis deducere possimus.
Quemadmodum omnis Servatoris nostri vita ad sui ipsius
sacrificium ordinata fuit, ita pariter sacerdotis vita, qui Christi
imaginem in se referre debet, cum eodem, in eodem per eumdemque
gratum fiat sacrificium oportet.
Siquidem sacrificium, quod Divinus Redemptor e cruce
pendens in Calvariae monte obtulit, non sui proprii corporis
tantummodo immolatio fuit; ipse enim semet ipsum piacularem
hostiam dedit utpote humani generis Caput; atque
adeo « cum spiritum suum in manus Patris commendat, ut
homo seipsum commendat Deo, ut omnes homines Deo commendet
».37
Idem profecto in Eucharistico sacrificio contingit, quod incruenta
est crucis sacrificii renovatio: Christus enim semet
ipsum Aeterno Patri offert pro sua gloria nostraque salute;
quandoquidem autem ipse, sacerdos et hostia, ut Ecclesiae Caput
agit, non modo semet ipsum, sed christianos universos et
quodam modo omnes etiam homines offert et immolat. 38
Iamvero si hoc pro christianis omnibus, maiore profecto titulo
pro sacerdotibus valet, qui idcirco praesertim Divini Redemptoris
ministri sunt, ut Eucharisticum sacrificium peragant.
Quo quidem in Eucharistico sacrificio, dum personam Christi
sustinentes, panem et vinum consecrant, quae Corpus et Sanguis
Christi fiunt, inexhaustos ex ipso supernae vitae fonte haurire
possunt salutis thesauros omniaque illa auxilia, quae sibi non
modo necessaria sint, sed suo etiam ipsorum explendo muneri.
Sacrorum nempe administer, dum divinis hisce mysteriis
arctissime coniungitur, facere non potest quin esuriat ac sitiat

3 7 S. ATHAÄAS., De incarnatione, n. 12: MIGNE, P. C, XXVI, 1003 s.
8 3 Cf. S. AUG., De civitate Dei; 1. X, c. 6: MIGNE, P. L., XLI, 284.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.