AAS 42 (1950), p. 667

iustitiam, seseque vehementer incitatum sentiat ad illi, qua 39
ornatur, tam excelsae dignitati vitam aequandám suam, ad eamdemque
se devovendi studio conformandam, cum semet ipsum
debeat una cum Christo quodammodo immolare. Quamobrem
Eucharisticum sacrificium non modo celebret, sed etiam intima
quadam ratione vivat oportet; ita enim supernam vim
illam haurire potest, qua fiat ut penitus transformetur, atque
piacularem Divini ipsius Redemptoris vitam participet.
Ex Apostoli Pauli sententia, praecipuum christianae perfectionis
principium hoc praecepto declaratur : « Induimini Dominum
Iesum Christum ». Hoc autem praeceptum, si ad chri- 10
stifideles omnes pertinet, at potiore quodam modo sacerdotes
obstringit. Atqui Iesum Christum indui non modo significat ad
eius doctrinam mentem dirigere suam, sed novam etiam vitam
ingredi, quae quidem ut Thaboris splendoribus fulgeat, Redemptoris
nostri debet imprimis, in Calvaria patientis, doloribus
angoribusque conformari. Hoc profecto arduum adsiduumque
laborem postulat, quo animus noster quasi victima efficiatur, ut
cum Christi sacrificio intima ratione communicet. Hic arduas
adsiduusque labor non inani voluntate ducitur, non desideriis ac
votis concluditur, sed studiosa esse debet indefessaque actio,
quae ad frugiferam animi renovationem contendat; sed pietatis
sit oportet exercitatio, qua omnia ad Dei gloriam referantur;
paenitentiae sit exercitium, quod immoderatos animi motus
temperet ac refrenet; caritatis sit navitas, quae nos erga Deum,
erga proximos amore inflammet, nosque ad omnia provehenda
misericordiae opera permoveat; sit denique actuosae voluntatis
alacritas, qua enitendo eluctandoque perfectissima quaeque attingamus.

Necesse est igitur ut, quod in sacrificali ara agitur, sacerdotalis
animus in se referre studeat : quemadmodum nempe Iesus
Christus semet ipsum immolat, ita eius administer una cum
illo se immolare debet; quemadmodum Iesus expiât peccata ho-

29 Cf. MATTH., V, 6.

10 Rom., XIII, 14.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.