AAS 42 (1950), p. 670

fructum labiorum confitentium nomini eius »." Sacrorum autem
administris hoc peculiare munus concredit, tit nempe, populi
etiam nomine comprecando, omnis temporis rerumque decursum
quodammodo Deo consecrent.
Huic officio obsequens sacerdos, illud vertentibus saeculis,
agere pergit, quod Christus fecit, qui « in diebus carnis suae
preces supplicationesque... cum clamore valido et lacrimis offerens,
exauditus est pro sua reverentia ». Hae siquidem pre-4 7
ces, cum adhibeantur Christi nomine, hoc est « per Dominum
Nostrum Iesum Christum », qui, conciliatur noster apud Patrem,
suam eidem perpetuo offert satisfactionem, sua promerita
validissimumque sui Sanguinis pretium, singulari procul dubio
efficacitate pollent. Sunt enim peculiari ratione « vox Christi
», qui <( orat pro nobis ut sacerdos noster; orat in nobis, ut.
Caput nostrum ». Parique modo sunt semper « vox Ecclesiae »,4 8
quae vota ac desideria christifidelium omnium refert; qui quidem
una cum sacerdotis precibus eiusque fide coniuncti, laudibus
Iesum Christum prosequuntur, ac per ipsum Aeterno Patri
grates agunt, ab eoque quovis die, quavis hora necessaria impetrant
auxilia. Itaque quod Moyses quondam fecit, cum in montis
vertice brachia ad caelum extollens cum Deo colloquebatur
ab eoque pro populo suo, in subiecta valle aerumnis laborante,
misericordiam efflagitabat, id per sacros administros quodam
modo cotidie iteratur.
At horariae preces multum etiam multumque ad sanctitatem
efficaciter assequendam conferunt; non enim agitur solummodo
de formularum recitatione, vel de canticis, quae ex artis
legibus rite pangan tur; non agitur solummodo de peculiaribus,
observandis normis, quas rubricas vocant, vel de externis tantum
divini cultus caerimoniis; sed potiore ratione agitur de
ascensu mentis animique nostri ad Deum, ut cum beatis spiri-

46 Hebr., XIII, 15.
47 Ibid., V, 7.
4 8 S. AUG., Enarr. in Ps. LXXXV, n. 1: MIGNE, P. L., XXXVII, 1081.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.