AAS 42 (1950), p. 671
tibus, laudes eidem in aeternum continentibus, copulemur. 49
Quamobrem horariae preces, ut in earum notatur initio, « digne,
attente ac devote » recitandae sunt.
Opus est autem ut sacerdos has supplicationes fundat eadem
illa mente, qua Divinus Redemptor precabatur. Est igitur quasi
ipsa vox eius, quae per suum administrum a eminentissimo Patre
suo redemptionis beneficia implorat; est ipsa vox eius, cui
Angelorum Sanctorumque agmina in Caelo, christianorumque
multitudines in terra coniunguntur, ut debita Deo gloria referatur;
Iesu Christi advocati nostri vox est, qua immensi suorum
meritorum thesauri nobis impertiuntur.
Frugiferas illas veritates, quas Spiritus Sanctus per Sacrarum
Litterarum sententias pandit, atque Patrum Doctorumque
scripta commentantur, accurate diligenterque meditemini. Dum
labia vestra divina verba repetunt quae afflatu superni Flaminis
tradita fuere, nihil tanti thesauri amittatis; utque animus
vester Dei voci fideliter resonet, ea omnia, quae mentem vestram
avocent, adsidue studioseque dispellite; atque intentas
cogitationes vestras colligite, ut faciliore ac fructuosiore ratione
aeternarum rerum contemplationi vacetis.
In Encyclicis Litteris Mediator Dei copiose satis enucleavimus
qua de causa Ecclesia per annuum liturgiae cursum in memoriam
revocet aptoque ordine veluti ante oculos repraesentet
omnia Iesu Christi mysteria, diesque etiam festos celebrari iubeat
Mariae Virginis sanctorumque Caelitum. Haec doctrinae
praecepta, quae christianis universis, utpote omnibus utilissima,
impertivimus, addecet omnino vos, sacerdotes, peculiari
modo recolere; vos dicimus, qui per Eucharisticum sacrificium
Divinumque Officium, quod dicitur, in hoc eodem liturgiae cursu
praecipuas partes agitis
Ecclesia praeterea, ut nos ad sanctimoniam alacrius cotidie
assequendam compellat, alia etiam pietatis exercitia, praeter
Eucharisticum sacrificium et horarias preces, enixe nobis com-
49 Cf. Litt. Enc. Mediator Dei: A. A. 8., XXXIX, 1947, p. 574.