AAS 42 (1950), p. 672

mendat. De quibus quidem placet aliquid'heic attingere vestraeque
considerationi proponere.
Imprimisque ad sacram meditationem nos adhortatur, quae
mentem ad superna transvehit, et ad caelestium rerum cogitationem
advocat, itemque animum nostrum, Dei desiderio inflammatum,
recta ratione ad eum dirigit. Haec sacra meditatio
aptissime nos praeparat ad Eucharisticum celebrandum sacrificium
et ad debitas post illud grates agendas Deo; ad suavem
nos inducit liturgiae pulchritudinem percipiendam gustandamque;
itemque ad aeternas veritates et ad miranda Evangelii
exempla ac praecepta contemplanda nos permovet.
Iamvero haec Evangelii exempla Divinique Redemptoris virtutes
prorsus necesse est ut sacrorum administri diligentissime
in se referant. Sed, quemadmodum corporis cibus vitam nostram
non alit, non sustentat, non auget, nisi digestus ac confectus
in nostram fuerit substantiam conversus, ita sacerdos, nisi
meditando contemplandoque Divini Redemptoris mysteria —
qui quidem summum atque absolutum perfectionis exemplar
«st ac sanctitudinis fons inexhaustus — eius vitam vivat, sui
suorumque sensuum dominio potiri non potest, neque animum
purificare suum, neque ad virtutem, ut oportet, contendere, nec
denique sacra munera sua fideliter, actuose, frugifere obire.
Gravi igitur officio Nos-teneri ducimus ad cotidianae meditationis
usum vos peculiari modo cohortari ; quem quidem usum
Codex etiam Iuris Canonici clericis omnibus commendat. 50
Quemadmodum enim ex cotidiana eiusmodi meditatione sacerdotalis
perfectionis studium alitur ac renovetur, ita ex eius neglegentia
illud oritur spiritualium rerum taedium, quo pietas defervescit
ac langue t,, et quo non tantum suus cuiusque ad sanctitatem
impulsus vel intermittitur, vel retardatur, sed sacri
etiam ministerii opera haud levia capiunt detrimenta. Quamobrem
iure meritoque asseverandum est peculiarem sacrae meditationis
efficacitatem nulla posse alia ratione haberi, atque adeo
cotidianus eius usus nullo alio modo substitui posse.

5 0 Cf. can. 125, 2«.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.