AAS 42 (1950), p. 673

A caelestium autem rerum commentatione contemplationeque
supplicationes viva voce factae ne disiungantur; ceteraeque
ne desint privatim precandi formae, quae apte, pro peculiari sua
cuiusque condicione, ad fovendam animi cum Deo coniunctionem
Conferant. Illud tamen animadvertendum est: potius quam
multiplicatas preces, pietatem valere ac verax et ardens supplicandi
studium. Hoc enim ardens precandi studium hodie potissimum,
si umquam alias, necessarium est, dum « naturalismus
», qui dicitur, hominum mentes animosque incessit, et
dum virtus periculis omne genus circumvenitur, quae quidem
interdum sacrum etiam obeuntibus ministerium occurrunt.
Quid enim melius efficere possit, ut ab hisce insidiis praecaveatis,
quid aptius mentem vestram ad superna erigat, vosque cum
Deo coniunctos vivere iubeat, quam constans ad eum admota
oratio divinique supplicatio auxilii?
Cum autem sacerdotes peculiari titulo Mariae Virginis filii
vocari queant, temperare sibi non poterunt quin eam incensissima
pietate adament, fidenti eam animo invocent, validamque
eius tutelam frequenter implorent. Cotidie igitur, quod Ecclesia
ipsa commendat, mariale rosarium recitare studeant; qua 51
quidem recitatione etiam Divini Redemptoris mysteria meditanda
nobis proponuntur, nosque « ad Iesum per Mariam » ducimur.

Praeterea sacrorum administer, antequam cotidianos suos
concludat labores, ad Eucharistica tabernacula adeat ibique
aliquantisper saltem commoretur, ut Iesum in suo caritatis sacramento
adoret, ut tot hominum ingratitudinem expiet, ut magis
in dies divino amore ferveat, ut denique nocturnae etiam
requietis tempore, quod mortis silentium in mentem revocat,
aliquo modo praesens in sacratissimo eius Corde permaneat.
Neque praetermittat suae conscientiae secreta cotidie perscrutari
suique ipsius censuram gerere; quod procul dubio tantum
valet simul ad spiritualis vitae rationem per elapsi diei
spatium inquirendam, simul ad illa removenda obstacula, quae

5 1 Cf. C. I. C, can. 125, 2.

44 - ACTA, vol. XVII, n. 13. — 2-10-1950.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.