AAS 42 (1950), p. 674

virtutis incrementa vel retardent, vel praepediant, simul denique
ad ea omnia alacrius persequenda, quae sacerdotalia munera
magis frugifera efficiant, et ad caelestis Patris, ob tot misere
acta, misericordiam implorandam.
Quae quidem misericordia et admissorum venia per Paenitentiae
Sacramentum nobis peculiari modo conceditur, quod
praecipuum est divinae bonitatis opus, quo infirmitas nostra
roboratur. Numquam contingat, dilecti filii, ut salutaris huius
reconciliationis administer hoc Sacramento se abstineat. Hac
de re, ut nostis, hoc Ecclesia edicit: « Curent locorum Ordinarii,
ut clerici omnes Paenitentiae Sacramento frequenter conscientiae
maculas eluant ». Quamvis enim Iesu Christi mini-5 2
stri, miseri tamen sumus; quomodo igitur possumus Dei aram
ascendere ac sacra pertractare, nisi saepe nos expiare ac purificare
studeamus? Hac enim ratione « recta sui ipsius cognitio
augetur, christiana crescit humilitas, morum eradicato pravitas,
spirituali neglegentiae torpori obsistitur, conscientia purificatur,
roboratur voluntas, salutaris animorum moderatio procuratur,
atque ipsius sacramenti vi augetur gratia». 53
Quam ad rem opportunum etiam ducimus vos adhortari, dilecti
filii, ut in spiritualis vitae itinere ingrediendi) persequendoque
ne nimis vobis confidatis, sed demisso docilique animó ab
iis consilium suscipiatis petatisque auxilium, qui sapienti moderatione
vos regere possint, qui adventantia pericula vobis
praenuntiare queant, itemque consentanea vobis indicare remedia,
et in difficultatibus omnibus ex internis externisve rebus
oriundis, vos recta ratione ducere, vosque ad perfectionem illam,
cotidie auctiorem dirigere, ad quam sanctorum Caelitum exempla
probatique christianae asceseos magistri vos alliciant et
advocent. Etenim sine prudentibus hisce conscientiae moderatoribus,
plerumque difficillimum est supernis Sancti Spiritus
impulsionibus divinaeque gratiae recto modo obsecundare.
Cupimus demum Spiritualium omnibus commendare Exer-

5 2 C /. C, can. 125, I .o
5 3 Litt. Enc. Mystici Corporis Christi: A. A. S., XXXV, 1943, p. 235.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.