AAS 42 (1950), p. 675

citiorum usum. Cum enim nos per aliquot dierum spatium ex
suetis rebus suetisque vivendi agendique rationibus segregamus,
ac solitudinem silentiumque petimus, tum facilius profecto
secundas damus aures divinis eloquiis, quae altius in animos
descendunt nostros; dumque nos haec Exercitia ad officia
sanctius exsequenda revocant et ad suavissimo Iesu Christi mysteria
contemplanda, voluntatem nostram ita confirmant, ut
« serviamus illi in sanctitate et iustitia omnibus diebus nostris
».54

II

In Calvariae monte Divini Redemptoris fuit transverberatum
latus, ex quo sacer eius cruor defluxit, qui veluti amnis per
saeculorum cursum exundans, animos hominum eluit, eorum
peccata expiât, eisdemque salutis thesauros impertit.
Ad hoc autem celsissimum obeundum ministerium sacerdotes
destinantur. Ipsi enim non modo Iesu Christi vitam et gratiam
mystici eius Corporis membris conciliant, cum iisdemque
communicant, sed etiam ad eiusdem mystici Corporis fovendum
incrementum conferunt, cum novos continenter debeant
Ecclesiae filios donare, eosque educere, excolere, moderari. Cum
« dispensatores mysteriorum Dei » sint, perfecta caritate de- 55
bent Iesu Christo famulari suasque vires omnes in fratrum salutem
impendere. Cum lucis apostoli sint, Evangelii doctrina
collustrare mundum debent, christianaque fide ita ipsimet intus
vigere, ut eam cum ceteris participare possint, ac Divini Magistri
exemplis et praeceptis insistentes, ad eum omnes reducere
queant. Gratiae ac veniae apostoli sunt, atque adeo hominum
procurandae saluti se omnino devoveant, eosque ad Dei aram
advocent, ubi caelestis vitae pane enutriri possint. Caritatis apostoli
sunt; huius igitur caritatis opera atque incepta urgeant,
cum praesertim nostris hisce temporibus indigentium necessitates
in immensum succreverint.

5 4 Luc , I, 74, 75.
«* I Cor., IV, 1.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.