AAS 42 (1950), p. 679

sis, et quo omnes amplectamini homines, tenuiores, vel rerum
amplitudine praestantes, amicos, vel inimicos; fideles, vel infideles.
Cotidianum eiusmodi laborem cotidianasque aegritudines
a vobis poscit animorum salus, pro qua Servator noster dolores
angoresque suos eo usque patientissime tulit, ut ad supremos
cruciatus et ad mortem perveniret, quibus quidem nos voluit in
divinam amicitiam restituere. Hoc unum, ut nostis, summum
omnium bonorum est. Ne nimia igitur cupiditate exoptetis ut
felix habeatur rerum successus; parique modo, si impense licet
adlaborando, optatos tamen non poteritis consequi fructus, ne
concidatis animo; etenim « alius est qui seminat, et alius est
qui metit ».65

Hoc praeterea apostolicum studium vestrum summa benignitate
niteat; quandoquidem, si necessarium omnino est errores
refellere ac vitiis repugnare — ad quod quidem faciendum officio
tenemur omnes — semper tamen sacerdotis animus miseratione
moveatur necesse est; oportet siquidem omni nisu profligare
errores, sed errantes fratres adamare eosque impensa caritate
revocare ad salutem. Quot bene facta, quot miranda opera
viri sanctitudine ornati patrare potuere ob suam etiam animi benignitatem;
idque in rerum quoque adiunctis hominumque classibus,
ubi omnia fere fallaciis ac vitiis cireumveniebantur! At
procul dubio ille suo ofiicio deesset, qui ut hominibus gratificaretür,
pravis blandiretur eorum voluntatibus, vel minus rectis
eorum cogitandi agendique rationibus non sine christianae doctrinae
morumque probitatis discrimine obsecundaret. Cum tamen
Evangelii praecepta sarta tectaque servantur, cum qui
misere lapsi sunt, sincero desiderio moventur ad frugem redeundi
bonam, tum illius sententiae reminiscatur sacerdos,
quam Divinus Magister Apostolorum Principi tradidit, qui ab
eo percontabatur quotiens fratribus venia concedenda foret:
« Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies ».6 6

6 5 IOAxNN., IV, 37.

6 6 MATTH.', XVIII , 2 2 .

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.