AAS 42 (1950), p. 680
Vestra eiusmodi navitas non ad fluxa et caduca, sed ad aeterna
potissimum spectare debet. Praecipuum hoc esto sacrorum
administrorum propositum, qui ad sanctitatem, ut debent, contendere
velint: pro divina tantum gloria animorumque salute
laborare. Quot sacerdotes, in gravibus nostrorum temporum rerumque
angustiis Apostoli gentium exempla ac monita prae oculis
habuere, qui quidem parvo contentus et quae omnino necessaria
essent solummodo quaerens asseverabat: « Habentes alimenta,
et quibus tegamiir, his contenti simus ».6 7
Ex hac temperata terrenarum rerum abstinentia, quae cum
Divinae Providentiae fiducia coniungitur, et quae summae laudis
praeconio digna Nobis videtur, sacerdotale ministerium uberes
profecto in spiritualem et in socialem etiam Ecclesiae utilitatem
edidit fructus.
Haec impensa denique operositas vestra sapientiae ac disciplinae
luce collustretur, caritatis ardore foveatur. Qui reapse
ad propriam proximorum que sanctimoniam nititur, solidam
caliere debet doctrinam, quae non modo ad theologica studia
quod attinet, sed ad ea etiam omnia, quae ex rebus pervestigandis
excolendisque nostra peperit aetas, pertineat oportet; atque
hisce animi ornamentis praeditus sacrorum administer, sicut
optimus pater familias proferre « de thesauro suo nova et vetera
» poterit, ita quidem ut ministerium suum et ab omnibus 68
valde aestimetur, et frugiferum evadat. Imprimis autem ministerium
hoc vestrum huius Apostolicae Sedis praescriptis ac
datis ab Episcopis normis fideliter conformetur. Numquam eveniat,
dilecti filii, ut novae illae apostolatus formae rationesque,,
quae hodie tam opportunae sunt, iis praesertim in regionibus,;
ubi clerus impar est numero, vel in inertia iaceant, vel, cum
non sint recto ordine instructae, christiani populi necessitatibus
non respondeant.
Operosum igitur eiusmodi studium vestrum cotidie magis,
augeatur, Ecclesiam Dei roboret, christifidelibus in exemplum
" I Tim., V I , 8.
C 8 Cf. MATTH.. XIII, 52.