AAS 42 (1950), p. 681

praeluceat, atque ingentia propugnacula excitet, ad quae quidem
Dei hostium incursus misere confringantur.
Cupimus etiam ut paterna haec adhortatio Nostra peculiari
modo sacerdotes illos attingat, qui demisso quidem animo, sed
incensa caritate, in ceterorum sacerdotum sanctitudinem procurandam
augendamque sollerter incumbant, sive eorum consiliarios
agant, sive eorum conscientiae moderatores vel Paenitentiae
Sacramenti administros. Quod hi in Ecclesiae inaestimabile
bonum conferunt, plerumque, dum vivunt, silentio obtegitur;
at in divini Regni gloria aliquando luculentissime manifestabitur.

Nos quidem, qui non multos ante annos magno cum animi
solacio summos decrevimus Sanctorum Caelitum honores Taurinensi
sacerdoti Iosepho Cafasso — qui, ut nostis, temporibus
difficillimis, sacrorum administris non paucis tam sapienter,
tam sancte moderatus est, ut eorum non modo virtutem proveheret,
sed eorum etiam sacerdotale munus salutiferum admodum
redderet — fore omnino confidimus, ut ob eius etiam patrocinium
validissimum Divinus Redemptor noster multos concedat
paris sanctitatis sacerdotes, qui semet ipsos suosque
in sacro ministerio collegas ad tam excelsam vitae perfectionem
dirigant, ut christifideles omnes praeclara eorum intuentes
exempla, ad ea ultro libenterque sequenda permovéantur.

III

Hucusque praecipuas veritates ac praecipua scribendo proposuimus
praecepta, quibus Catholicae Ecclesiae sacerdotium
eiusque explenda munera innituntur. Hisce profecto veritatibus
ac normis qui sacerdotes sunt sanctitate exornati, ii procul dubio
per cotidianam cuiusque suam agendi rationem, diligenter
obsequantur; dum contra, proh dolor, desertores ac transfugae
a susceptis per sacram ordinationem officiis misere recesserunt.
In praesens vero, ut paterna haec adhortatio Nostra efficacior
evadat, opportunum ducimus nonnulla, quae ad hodiernae vitae

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.