AAS 42 (1950), p. 682

usum peculiari modo pertineant, satius enucleare. Idque eo vel
magis quod nostra hac aetate novae interdum rerum condiciones
habentur novaeque disceptationis causae, quae diligentiores a
Nobis requirunt animadversiones diligentioresque curas. Cupimus
igitur clerum universum, imprimisque sacrorum Antistites
paterno adhortari animo ut ad ea omnia provehenda, quae nostris
hisce temporibus necessaria videantur, toto pectore incumbant
: quae autem recto itinere devia vel prorsus depravata
habeantur, ea ad veritatem, ad probitatem, ad virtutem reducant.

Ut probe nostis, post diuturnas ac varias recentis belli vicissitudines,
sacerdotum numerus cum in catholicorum regionibus,
tum in missionalium terris, impar plerumque increscentibus
necessitatibus est. Quamobrem sacerdotes universos adhortamur,
sive qui in saeculo vivunt, sive qui in religiosos Ordines vel in
religiosas Congregationes adsciti sunt, ut coniunctis voluntatibus
coniunctisque fraterno animo viribus ad communem metam
alacriter procedant, hoc est ad Ecclesiae bonum et ad suam
proximorumque assequendam sanctitatem. Omnes utique, ii
.etiam qui umbratilem in recessu et in silentio vitam traducunt,
ad sacerdotalis ministerii efficacitatem, precando seseque devovendi,
conferre queunt; qui tamen actione etiam possunt, id
libenter, id alacriter faciant.
At alios quoque necessarium est, divina adspirante gratia,
advocare collegas ac laboris socios. Hac de re Nos sacrorum praesertim
Antistites paterno admonemus animo, itemque ceteros
omnes, qui christiani gregis quovis modo curam gerunt, ut gravissimam
huiusmodi causam agant ac provehant, cui quidem
futurus Ecclesiae status coniungitur quam maxime. Societati a
Christo conditae procul dubio necessarii sacerdotes numquam
deerunt; vigilemus tamen oportet ac laboremus omnes, illius
.sententiae memores : « Messis quidem multa, operarii autem
pauci » ac omni nisu contendamus ut quam plurimi habean- 69
tur et quam sanctissimi Dei administri.
69 Luc ,X ,2.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.