AAS 42 (1950), p. 683

Divinus ipse Redemptor nobis indicat quo aptiore modo frequentes
suscitari queant sacerdotii candidati: «Rogate... Dominum
messis, ut mittat operarios in messem suam ». Humi-7 0
libus nempe ac fidentibus ad Deum admotis precibus id impetrare
debemus.
At necesse quoque est ad invisibilem superni Flammis impulsionem
actionemque eorum praeparentur animi, qui ad ingrediendum
sacerdotium divinitus vocentur; ad quod quidem
efficiendum cum christiani parentes, sacri pastores, Paenitentiae
Sacramenti administri ac Seminariorum moderatores multum
profecto conferre possunt, tum universi etiam sacerdotes ac
christifideles, quibus Ecclesiae incrementa provehere eiusque
occurrere necessitatibus cordi sit. Dei administri non modo sacris
concionibus ac catecheseos institutionibus ad populum habitis,
sed privatis etiam opportune intersertis sermonibus, sedulo
curent ut illae refellantur praeiudicatae ac fallaces opiniones,
quae hodie adversus sacerdotium tam late proferuntur;
atque etiam eius excelsam dignitatem, pulchritudinem, utilitatem
et eximia promerita in sua luce ponant. Patres vero matresque
familias cuiusvis ordinis impensas ad Caelum admoveant
preces, ut digni habeantur qui unum saltem e prole sua divino
servitio mancipare queant. Omnes denique, qui christiano censentur
nomine, officio sibi ducant eos fovere omnique ope iuvare,
qui se ad sacra vocatos sentiant.
Sacerdotii candidatorum instituere ac fovere dilectum quod
Codex Iuris Canonici animorum pastoribus concredit eis- 71
demque valde commendat, omnibus etiam sacrorum administris
peculiari curae esse debet; qui quidem, non modo aeterno Numini
demisse generoseque grates agant ob inaestimabile acceptum
beneficium, sed nihil antiquius, nihil optatius habeant,
quam sibi aliquem deligere omnique ope iuvare successorem,
quem illis perspexerat dotibus ornatum ad tantum opus necessariis.
Utque id efficacius assequi possint, adulescentibus prae-

7 0 Ibidem.
7 1 Cf. can. 1353.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.