AAS 42 (1950), p. 685

Hoc sapienti prudensque dilectu fore confidimus, ut ubique
conf erta habeantur lectissimaque sacrorum alumnorum agmina.

Quodsi plures sacri Pastores in gravi sunt sollicitudine, quod
rariores cotidie adulescentes exsistant, qui sacerdotalia munera
affectent, non minore tamen iidem sollicitudine afficiuntur de
iuvenum institutione, qui in sacra iam fuerint Seminaria assumpti.
Non nescimus profecto, Venerabiles Fratres, quam arduum
id opus sit, quoique quantisque implicetur ad perficiendum
difficultatibus; sed ex necessario hoc adhibito officio
maximum reportabitis solacium, quandoquidem, ut Decessor
Noster Leo XIII monet, « ex industria diligentiaque in instituendis
sacerdotibus posita, fructus percipietis summopere optabiles,
munusque vestrum episcopale multo sentietis esse ad gerendum
facilius, ad utilitatem uberius ».7 2
Quamobrem a Nobis opportune factum censemus, si documenta
vobis statuerimus, quae necessitate imperan tur, hodie
maiore quam cum maxima, sanctos educandi sacerdotes.
Animadvertendum primo loco est Seminariorum alumnos,
qui primis disciplinis instituantur, nonnisi adulescentulos esse
a nativo suae domus humo separatos. Res igitur ipsa postulat
ut, quam pueri in Seminariis vitam ducant, cum communi
omnium puerorum vita, quantum potest, congruat; magni tamen
hinc eorum religiosa conformatione existimata, hinc naturalibus
eorum facultatibus spectatis ingeniique propensionibus :
quae omnia in spatiosis et capacibus locis excurrant oportet ad
salubritatem et ad tranquillitatem idoneis. Attamen hac etiam
in re « aeque mensura ac temperatio » serventur; ita quidem
ut numquam eveniat ut « in sumptuosis domibus et in exquisitis
suavitatibus et commodis » ii vitam agant, qui ad sui 73
abnegationem atque ad evangelicam virtutem conformari debeant.

" Litt. Enc. Quod multum, ad Episcopos Hungariae, die 22 mensis Augusti a. 1886 :
Acta Leonis, vol. VI, p. 158.
73 Cf. Allocut. d. 25 Novembris a. 1948 habitam: A. A. 8., XL, 1948, p. 552.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.