AAS 42 (1950), p. 686
In universum elaborandum praecipue est, ut singulorum
puerorum indoles cuiusque propria recte conformetur; in iisque
magis magisque se explicet conscientia quid ex actibus suis in
se recidat periculi, quid ipsi de hominibus ac de eventibus iudicii
ferant, quid denique ipsi operis ultro sponteque suscipiant.
Quam ob causam ii qui sacris Seminariis praesunt modum prudenter
animadversionibus imponent, ac crescentibus iuvenum
annis ab strictiore eorum custodia vel cuiusvis generis refrenationibus
sensim tempèrent; id prorsus consecuturi ut sibimet
ipsis adulescentes moderentur, seseque suorum esse operum auctores
sentiant .In quibusdam praeterea rebus non modo licitam
largiantur alumnis agendi libertatem, sed eos etiam ad secum
cogitandum in animo insuescant, ut veritates, quae vel doctrinas
vel quae usum spectent, faciliore negotio combibant. Neque
extimescant moderatores ne concrediti sibi iuvenes hodiernos
cognoscant eventus; quin etiam praeter quam quod illis rerum
notitias aperient ex quibus maturum de factis iudicium iidem
sibi faciant, controversias etiam de quaestionibus id genus ne
declinent, ut iuvenum mentes ad aequam rerum rationumque
aestimationem informent.
Quae si normae servatae religiose fuerint, cum alumni, ad
probitatem sinceritatemque instituti atque eruditi, suam non
minus ac ceterorum vitae integritatem animique firmitatem
summo in pretio habeant, a fallacia et a cuiusvis generis simulatione
abhorrebunt. Ab eiusmodi integritate ac sinceritate facile
proficiscetur, ut a moderatoribus efficientius iidem adiuvari
possint, cum dignoscendum sit utrum divinitus ad sacra
capessenda munia vocentur.
Ubi vero iuvenes —- qui praesertim a teneris in sacra Seminaria
fuerint recepti — in locis educentur ab hominum societate
paulo nimium seiunctis, ii profecto, cum in publicum prodibunt,
haud ex facili sive cum minuta plebe sive cum litteratis hominibus
commercium habebunt, fietque eis plurimum, ut aut inconsiderate
cum christiano populo se gerant, aut, quam acceperint
institutionem, secus existiment. Opera idcirco danda